Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 163

Liber II


communicare non debeamus. Si is a nobis nihil petierit, dicemus nihil esse, quod illum pro mutua nostra benevolentia latere debeat victosque nos illius fide, prudentia, taciturnitate. Si secreta res erit, ad eum nostri consilii rationem perscribere statuisse. Deinde si res ei penitus ignota fuerit, eam altius repetemus ; si nota fuerit, brevi narratione in memoriam redigemus. Tum causa posita, quid faciendum constet, quid in deliberatione relinquatur, aperiemus. Deinde, si late omnia perscribere statuerimus, singulas rationes, quibus ea res non facienda esse videbitur, confutabimus, donec ad eas veniamus, quibus ipsi, ut hoc consilium caperemus, adducti sumus. Deinde consilium explicabimus idque rationibus confirmabimus, ut recte nos deliberase appareat. Deinde brevi epilogo epistolam concludemus et quid ex ea communicatione velimus, aperiemus. Si summatim nostrum consilium describemus, nulla confutationum utemur, sed consilium tantum ipsum aperiemus breviterque confirmabimus et sine epilogo concludemus et quid ex ea communicatione petamus, aperiemus. Si nostrum consilium exponemus, ut amici iudicium audiamus, eius fidem, prudentiam, ingenium, iudicium in principio commendabimus resque ab illo prudenter iudicatas proferemus et rem, de qua capiendum consilium est, graviter proponemus rogabimusque hominem, ut diligenter

Torna all'inizio