Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 111

Tomus I


coniicimus votis nostris, ut quanto fuerit succursus
agilior, tanto magis indigens et promptior
sit cautela. Quocirca fidelitati tuae firmiter
et districte praecipiendo mandamus, quatenus
ab eisdem clericis, tuae iurisdictioni subditis,
tertiam partem obventionum et proventuum
omnium, pro tam salubri ac necessaria
subventione praestanda, instanter exigas et
recolligas festinanter, ipsam ad cameram nostram
celeriter transmissurus. Clerici nihilominus
cura protegantur Imperii, Pastoris negligentia
vel temeritate dispersi, de bonis patrimonialibus,
quae in Imperio possident, contingentem
eos collectam exolvere more solito,
permissurus. Quoscunque vero ex eis in
solutione quantitatis subsidialis eis impositae,
vel petitione repereris contumaces, nostri
carceris excidiis adgraves, ne per impunitates
scelerum intentionem aggravent delinquendi.
Cap. XI.
Regi Anglie et aliis regibus, de morte domini
Gregorii Papae noni.
Victorioso exercitu nostro Romanis finibus
insidente, ad quos aviditate componendae
pacis, et voto generalis dissidii
removendi, specialiter Celsitudo nostra pervenit,
publicus ad castra nostra rumor exivit,
quod die praesentis mensis Augusti, Gregorius
nonus Papa, rebus est humanis exemptus, ut

Torna all'inizio