terrae, quasi medii et internuncii apud Gallicos
ex parte populi concitati, dicunt vicario
regio, et nobilibus gallicis, si volunt a furia populi
suas salvare personas, dimissis equis populo,
secure remeent. Comes Petrus ad haec quasi
praemonitus fuerat per aliquos de Messana suos
amicos, ut prevenirent in discedendo Gallicos,
cum jam contra eos esset laetifica ordinata seditio,
ita quod in paucos dies Messanae ulterius
non debeat remanere, ascendit cum comitiva sua
galeam, et equos suos, quos praecavere non potuit,
et multo dimisit plura populo sitienti. Vicarius
autem, et Gallici, postmodum pervenientes
ad portum, vix personas in mari, equis et arnensibus
dimissis intra, salvas facere potuerunt;
nam antequam carinas introèant, ecce clamor
validus populi contra eos mortis insidias minabatur.
Ergo eorum equi per audentes juvenes
messanos, quibus jam non est jus in aliquo contraire
.... illius terrae, qui alibi nominantur antiqui
nobiles: nam cedendum est concitatae multitudini,
et excitae juventuti.
CAP. X
Siculi de rebus agendis consulunt.
Ecce jam tota Sicilia, regis abjurato dominio,
uno spiritu rebellionis assumpto, tremescit, nutat
in agendis, et varietate propositi fit perplexa.
Est qui consulat, ut ex parte omnium universitatum
terrarum ad romanam Ecclesiam sollemnes
nuntii destinentur, et claves portarum terrae
cujuslibet transmittantur, ac sancto Patri summo
pontifici supplicetur, ut filios suos, dominium
volentes sanctae Ecclesiae, ad gratiam et protectionem
apostolicae benignitatis admittat: ipsi
enim parati sunt ad recipiendum per Ecclesiam
in capitaneum, dominum, et rectorem quemcumque
duxerit destinandum. Supplicetur domino
papae, ac fratribus suis dominis cardinalibus,
"ut non patiantur, quod Gallicus ulterius nostrae
insulae dominetur, et quod nos non faciat desperationis
filios, privando nos nostrae matris
Sedis apostolicae complexibus, quibus complectitur
infideles, quando volunt ad ipsius fidei devotionem
redire, operibus perfidiae abjuratis".
Alius aliud dat consilium, dicens: "Bona et recta
via est, quae dicitur; sed, si Ecclesia romana
nolit nos sub pactis ad mandata recipere, quia
papa gallicus est, et regi Carolo favet in quantum
potest, quia etiam forsitan contra nos de
caede Gallicorum est provocatus, et voluerit,
quod ad ipsius regis dominium redeamus, quid
agemus? ex tunc erit error pejor priore. Videtur
ergo mihi quod hanc viam aggrediamur,
quam dicitis, et quae salutis est; sed interim
teneamus tractatum cum aliquo ambitioso rege,
si nos pro suis velit recipere, et suis viribus defensare;
et praecipue in Hispania bonos viros
nuntios transmittamus, et subjiciamus nos ei,
aut regi Castellae, cujus patrem dompnum Henricum,
|
|