Leonardus de Benevento: Epistolae

Pag 131


patriam severitati subiecit, et amoris ipsorum, quem nullus exuperat, deliciosa
planities, ex ipsius lingua pestifera in montes erroris et odii nequiter
est redacta. Que quidem indigne patimur et immerito substinemus. Unde
venit pene severitas merito plus dolenda et sentimus in corde fervidas ex
dolore puncturas. Hec profecto doloris nostri materia, superis abhominabilis
et terrenis infesta, sumpsit a cive vestro principium, cui fomitem
<dat> eius lingua serpentina letiferum, patrum appensa sensibus; virus
evomere non desistens qui sic in falsis exauditur alloquiis, ac si verbum
veritatis effunderet famam vel comodum alterius non suggillans. O doloris
anxietas, o viscerum multiplicata vexatio, ignis devorans vitalia nostra
cremans, quod mundi dominorum et patrum aures effecte sunt bibule
sugentes detractionis obloquia, velut liquores spongia desiccata. Plus uni
detractori, quam pluribus vera dicentibus aures prestant et minus difficulter
creditur apud eos susurronis affatui, quam notationi publice civitatis
et Regni. Ipse denique susurro bilinguis, qui terga repercutit faciesque
refugit velut equus impatiens, qui palliat recalcitrare, querelis clamat in
curia, se offensum murmurat apud patres, et oppressiones innumeras quas
inflixit in miseros, pro quibus offendi meruit, taciturnitate pertransit. Sed
certe, quantumcumque iustum se fecerit apud eos, vulgaris fame preconium
de sue nequitie nefandis excessibus certos effecit Tuscos, Apulos et
Campanos, propter quod utile non videmus, licet stilum multe narrationis
exigerent, seriose disserere nefarios actus eius. Cum Tuscus sitis, etiam
propter vestre maioritatis apicem, et Campanus, et specialiter vos ista non
lateant, que universitas non ignorat. Porro unum est necessarium vestris
auribus instillare benignis: cordi nobis extat et extitit Ursinorum domum,
quam Dominus augeat semper, habere dominam et magistram, protectionis
refugium, salutare consilium, tranquillitatis portum et remum nostri
lembiculi sepissime fluctuantis, ad quam visus noster alteruter occultus et
patens semper directus extitit et existit affixus, tamquam ad manus domine
oculus devotus et timidus ancillantis. Quare dum Nicolai Iacobini
pestis invaderet et eius horrenda seditio quietitudinis nostre lectulum perturbaret,
ad sanctissimos patres nostros et dominos … et … cardinales

Torna all'inizio