Marie penitus combusta atque dissipata, exarsa est quoque ac 
destructa quedam mirabilis imago, que fuerat facta in muro 
ipsius ecclesie versus ecclesiam sancti Petri supra atrium ipsius 
ecclesie sancti Petri ex auro purissimo atque splendidissimo 
decorata, cuius similis in Italia nunquam fuit amplius visa 
et que fuerat facta ad imaginem domini nostri Iesu Christi;  
ante quem item quedam alia pulcerrima imago facta ad 
imaginem sancti Petri et ex eodem auro deaurata stabat, que 
similiter exarsa atque liquefacta ac penitus destructa est. 
Quod illi, qui supra ipsam ecclesiam sancti Petri fuerant et 
acriter eam defendebant, videntes nec ullum occursum a Romanis 
habere posse cernentes, maximo timore perterriti statim 
imperatori se ac ipsam ecclesiam tradiderunt; ac ipsi iurantes 
se nunquam ipsam ecclesiam contra imperatorem nec eius 
partem amplius defensuros, statim imperatori fidelitatem iuraverunt. 
Sicque eos imperator abire dimisit. 
Igitur sequenti die dominico proximo veniente predictus 
papa Paschalis cum suis cardinalibus in ipsa ecclesia sancti 
Petri missam honorifice et cum magno gaudio celebravit; in 
ipsoque die in capite imperatoris circulum aureum tantummodo 
imposuit. Sequenti namque Martis die, in quo fuit tunc 
festivitas sancti Petri ad Vincula, que fuit in kalendis Augusti, 
predictus papa Paschalis dominum Fredericum imperatorem
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
 
  |