Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

876


sive sit omnino turpis sive secundum partem, quod genus cause supra
dixit dubium. Ipsa res de qua agitur *** Auditoris : singulare pro
plurali ponitur. Alienat: id est a nobis facit extraneum, ut a nobis
avertantur auditores. Animus : singulari pro
plurali. Persuasus : pro parte contraria per advocatos partis adverse.
Audiendo : nota, quod aliquando causa non solum in turpi
potest esse auditor persuasus, quo ad secundum membrum, vel etiam
defessus, quo ad tertium, scilicet tam in honesta, quam in humili
quam etiam in dubia.
Hiis rationibus : que sunt decem et septem, que sunt necessarie
ad insinuationem inveniendam in turpi genere cause. Hominem
non rem
: nota, quatuor combinationes
valde fortes et subtiles, que tractantur diffusius in veteri Rethorica
per Tullium, que sic possunt distingui: aliquando ponitur homo
pro re, <aliquando res pro homine, aliquando res pro re>, aliquando
homo pro homine. Primo homo bonus pro <re> turpi accipitur, ut
patet in Marco, Ro<m>ano nobili, qui fuit conde<m>pnatus repetundarum,
cuius bonitas et nobilitas -dux optimus erat exercitus-
eum excusavit a pena. Secundo accipitur res bona pro homine turpi,
ut in illo pessimo Verre, cuius persona turpissima fuit, qui tamen
regem Dacorum cum exercitu expugnavit, victum vel vinctum
Romam duxit. Hec res fortiter gesta Verris excusavit turpitudinem.
Tertio summitur res bene gesta pro re male gesta. Nota: si bonus
civis delinquens in aliquo accusatur, quamvis iuste debeat accusari,
res bene gesta per ipsum debet mitigare penam rei male geste per
eundem. Quarto possumus sumere hominem pro homine, ut si filius
boni viri rei publice çelatoris in aliquo deliquerit, patris bonitas
insinuata loco principii, debet penam filii mitigare. Spectari : id est considerari.
Non placere : hoc dicendum, quod <ad> illa que dixerint
adversarii nos fecisse debemus dicere, quod nunquam nobis talia placuerunt
et ea plus detestari quam adversarii fuerint detestati.
Indigna : hoc est dicere, quod talia indignos reddunt suos auditores
et infames; unde indigne nos respicit facientes. Nepharia : hoc est
dictum, quod talia nefandos faciunt suos auctores. Unde nepharium,
quasi non fandum, a 'for faris', quasi fari talia, hoc est dici, non
debent. Auxerimus : id est augmentaverimus. Debemus enim rem augere,

Torna all'inizio