sancti Ieronimi in Danielem prophetam, Apocalipsin quoque cum
commentariis suis, in quibus utique sufficienter tibi noticiam huius
materie poteris invenire. Sicut enim et autentica prius scriptura designat
et postmodum superveniens stilus expositorum elucidat, tribus annis et
semis Antichristus regnabit et interfectis ab eo Helia et Enoch ipsum
Antichristum et maximam membrorum eius partem Michahel archangelus
interficiet. Cui non est contrarium, quod per apostolum dicitur, quia
|
|