Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 69


per triduum ministrabo vobis habunde, sicut esse solet mee consuetudinis et nature. Alioquin barbarus
fiam vobis, nisi domini mei, magistri G., modulata precatio ad aliud me inducat.

II 41

Mixturam quandam timoris et gaudii attulere littere per P. quondam exhibite, quoniam de incolumitate
vestra recepta notitia habuit filius vester, unde gaudeat, sed de dubiis eventibus obiecta presumptio
diligentis animo aliquid intulit ad timorem. Fuit igitur, qui sollicitaret et fratres, et relevati
sunt predicatores in Alemannia, Ungaria et Anglia, et renovata est excommunicatio in imperio in
omnes crucesignatos nullius excepta persona, nisi in proximo Martio iter arripiant et prosequantur
arreptum. Ecce, dominus rex sollicitavit civitates maritimas de regno, ut preparent galeas, que multe
sperantur. Verumtamen de ipso rege non creditur, quod ante Augustum pertranseat; sed sunt quidam
principes, de quibus non creditur, quod ipsum expectent. Et quidem credebatur, sicut vobis
per alias litteras intimavimus, ut in isto Martio transiret, sed quedam impedimenta ipsum hactenus
retardarunt, de quibus per Dei gratiam est expeditus omnino.

II 42

Etsi paululum Paulus meruit gratis a grato gratiam reportare, tamen, ne negligatur in fructu, quod
in flore coaluit diligentia diligentis, te Christi gratia liberatum salutis dulcedine prosequar habundanti,
ut sis ab amaritudine pravorum actuum liberatus, et flatibus curatis, obnoxius eius innocentie,
causam a te removendo abicias, qua nescius aliquando noxius extitisti.

II 43

Venit P., amicus negotii pacis, ut cum adiectione fenoris illud adimpleat, quod prefinito tempore
sors non solvit. Sane dum interdum alludit facilitas et aliquando difficultas illudit, spes desperationem
certam aggreditur. Sed quia potens est Dominus, adherendum creditur parti spei. Ad hec organo
vocis vestre salutamus P. et M. Ceterum, si queratur, cur non singulis scribitur, responderi
poterit, quod in membro potest satisfieri corpori caritate compacto. Et forsan responsioni adminiculum

Torna all'inizio