Capitulum XI
DE PROVERBIIS COMMUNIBUS
1. Prohemum
Quamquam proverbium possit loco exordii in epistola poni, persuasi
animum inclinare ad voluntatem persuadentis et exordii per omnia
exercere officium. Tamen differt ab exordio sicut generale a speciali.
Est enim proverbium generaliter et ad plures materias plus applicabile
quam exordium, pro eo quod longe a materia loquitur. Unde, de proverbio
potest fieri exordium, non attamen e contrario.
2. [Proverbia communia].
Ab arte paratur porcio nullo tempore defectura. Extra racionem
rapitur qui ab ira ignea superatur. Que semper transfertur planta minime
convalescit. Annis adequata infirmitas medicamento momentaneo
non curatur. Crebrescit mendacium ubi frequens loquacitas intercedit.
Qui culpam formidat incurrere, sapientum studeat consorcio
aggregari. Dolosus animus arbitrium non sequitur imperantis, sed suas
tantum voluntates exequitur. Frequenter idem gaudium sumit insipiens,
unde postea penitudo sequitur cum dolore. Providi agricultoris industria
sui horti faciem fertilibus nititur plantariis redimere, quorum
umbra possit et fructibus delectari. In antiquis est sapiencia, et in
multo tempore prudencia invenitur. Omni tempore diligit qui amicus
est. Mensure virtus est omnibus oportuna . Distantes graciam ignis
non senciunt ut vicini. Prava consuetudo si sumitur, nequit de facili
exstirpari. Qui peccat admonitus, penam duplicem promeretur. Ad
domum furis ne accesseris furaturus. Plenitudo muneris ab affectu
provenit, non effectu. Peticioni que a iusticia discrepat non est gracia
facienda. Plus homini servire quam competat est offendere, non
prodesse. Nemo est tam felix, qui non indigeat auxilio alicuius, Fortune
instabilitas prudentis animum non conquassat. Manus amici verberans
est melior quam osculum inimici. Lateat amicum verbis fallacibus
amicicia simulata. Gratanter est acceptandum munus pauperis,
licet parvum. Alienum est a gracia donum diucius expectatum.
Grata obsequiorum dulcedo amicicie fedus generat et conservat. Displicet
interdum insipiens quantum extimat plus placere. Dulcis
est amicicia communicans res honestas. Tunc exornatur dileccio, quando
per exhibicionem operum elucescit. Bene sibi providet qui non vindicat
iniuriam, sed dimittit. Bis datum creditur donum celeriter
|
|