quem neque crudem neque coctum aqua, sed tantum assum igne
comedunt, quia <qui> agnum immaculatum, scilicet Christum, in suo
corpore fideliter sumunt, cum lactucis agrestibus, id est carnalium mortificatione
et penitentie amaritudine, illum percipiunt; et nec crudum
eum, quia non tantum hominem, vel coctum aqua edunt, quia per humanam
sapientiam qualiter incarnari Deus potuit non arbitrantur, sed mandunt
eum assum igni, quia hunc ab igne passionis ad virtutem incorruptionis
crevisse vel circa ipsum per Spiritus Sancti potentiam omnia
dispensari sicut vere ita et fideli mente venerantur. Est ergo Deus in
animalibus figuratus tam in iam positis quam in nunc ponendis, id est
in hirco emissario qui sorte in solitudinem emittitur cum peccato universi
populi ut de solitudine ventris virginalis egrediatur in mundum,
et in vitula rufa que extra castra ducitur in qua caro Christi extra
portam in crucis igni dolore crematur, et in duobus passeribus in
quorum altero caro Christi inmolatur, altero vero eius divinitas advolare
libere permittitur, et in vitulo saginato, quem pater pro filio
prodigo occidit, nichilominus inesse Deus intelligitur.
Dominatione vero aiunt Deum esse in animalibus, quia teste David
omnia Pater subiecit Filio sub pedibus, id est «oves et boves universas,
insuper et pecora campi, volucres celi et pisces maris qui perambulant
semitas maris». Horum animalium significationem minime ponimus,
quia hec animalia tantum secundum historiam sectamur.
Mundatione vero inest Deus animalibus, quia in disco Petri vel
in linteo, quod IIIIor initiis de celo submissum est, animalia omnia
mundata fuisse cognoscimus. Quattuor enim sunt initia mundi, id est
oriens et occidens, septentrio atque meridies, quibus disci linteum beati
Petri quod vidit in extasi fore subnixum, cum omnibus animalibus gentilitatis
intelliges.
Est et alter modus essendi in animalibus, per providentiam et gubernationem,
unde in Evangelio: «Nonne duo passeres asse veneunt,
et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro», quia nec
unus passer mori sine Dei providentia potest.
Ceterum cum tot modi sint essendi Deo in animalibus, ille promtissimus
est modus, qui per representationem vel refigurationem dicitur.
Verum quia et de hominibus predicatur animus, homines autem
|
|