Petrus Damiani: Epistulae

Pag 76


Alienorum nempe duntaxat oculorum famulatur illecebris, dum non
ad aspectum sed post tergum sui appenditur possessoris.
Cui non dissimilis et illa creditur esse dementia, dum lectulus tam
operosis decusatur impendiis, ut ornamentum sacrosancti cuiuslibet vel
etiam ipsius apostolici precellat altaris. Et quam videtur absurdum, ut
stratus ille diligentius excolatur, ubi corruptibilis caro soporis quiete
resolvitur, quam ara crucis, in qua videlicet hostia dominici corporis
immolatur. Hoc ergo modo cum sobrietas soleat commendare pontifices,
effusis nunc opibus facti sunt eluones. Regalis itaque purpura, quia unicolor
est, vilipenditur, pallia vero diversis fucata nitoribus ad sublimis lectuli
deputantur ornatum. Et cum domestici muricipes nostris aspectibus
sordeant, transmarinorum pelles, quia magno pretio coemuntur,
oblectant. Ovium itaque simul et agnorum despiciuntur exuviae, ermelini,
gebellini, martores exquiruntur et vulpes. Cum illa scilicet in sacris
honorentur eloquiis, et vel aecclesiae, vel personam exprimant salvatoris:
Oves , inquit, meae vocem meam audiunt , et: Ecce agnus Dei, ecce qui
tollit peccata mundi . De istis vero vel taceatur omnino, et indigna sint
quae scriptura commemoret, vel si eorum reperitur ulla memoria, sinistram
probantur habere figuram. Sicut est illud: Vulpes foveas habent.

Torna all'inizio