Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 106


Nec mirum, si superbia velut sibi contraria quod fecit moliatur
evertere, cum auctor eius Satanas in seipsum divisus sit et ob hoc regnum
eius nequeat permanere. In tantum autem hoc malum singularis eminentie
plerumque producitur, ut is, quem arrogantior forte tumor inflaverit,
quo elatius eius efferatur gloria, eos, quos superare temptaverit, non
pacificos, non dedititios dignetur accipere, sed rebelles potius ambiat
expugnare; sicut quemdam virum superbissimum et Romane reipublice
insignissimum perduellum iactanti ore dixisse lectionis scolastice
rudimenta tradiderunt. Hostes, inquit ille,
Hostes michi deesse nocet dampnumque putamus
Armorum, nisi qui vinci potuere rebellant
.
IIII. Quomodo impunitas hanc pacem foveat.
Quomodo autem impunitas huiusmodi reproborum pacem foveat, non
nescis, si ad quid tales homines socientur attenderis. Ad hoc enim in unum
corpus coeunt, ut malitiam, quam singuli perficere sic facile, sic impune
non poterant, iunctis iam in unum viribus liberius valeant et informidabilius
exercere. Unde et in Parabolis vox illa eorum est alium ad huius prave
societatis fedus invitantium: Veni, inquiunt, veni nobiscum, insidiemur
sanguini, abscondamus tendiculas contra insomptem frustra, degluttiamus
eum sicut infernus viventem, omnem pretiosam substantiam
rapiemus,
implebimus domos nostras spoliis. Sortem mitte nobiscum, marsupium unum
sit omnium nostrum
. Hec communicata scelera ideo ab eis committuntur
audacius, quia non est interim, quo iudice puniantur. Quia enim, ut
ait Ecclesiastes, non profertur cito contra malos sententia, absque ullo
timore filii hominum perpetrant mala
.

Torna all'inizio