Cingulos  appellabant homines, qui in his locis, ubi cingi 
solet, satis sunt tenues.  
 Cillibae  mensae rotundae.  
 Chilo  dicitur cognomento a magnitudine labrorum.  
 Cilo  sine aspiratione, cui frons est eminentior, ac dextra 
sinistraque velut recisa videtur.  
 Cisterna  dicta est, quod cis, id est infra, terram.  
 Camillus  proprie appellatur puer ingenuus.  
 Capuam  in Campania quidam a Capye appellatam ferunt, 
quem a pede introrsus curvato nominatum antiqui nostri 
Falconem vocant; alii a planitie regionis.  
 Camenae  Musae a carminibus sunt dictae, vel quod canunt 
antiquorum laudes, vel quod sint castae mentis praesides.  
 Camara  et  camuri boves  a curvatione ex Graeco dicuntur. 
 Campas  marinos equos Graeci a flexu posteriorum partium  
appellant. 
 Catampo  genus est lusus.  
 Carissam  apud Lucilium (1129) vafrum significat.  
 Caerimoniarum  causam alii ab oppido Caere dictam existimant;  
alii a caritate dictas iudicant.  
 Caelibem  dictum existimant, quod dignam caelo vitam agat.  
 Catamitum  pro Ganymede dixerunt, qui fuit lovis concubinus.  
 Caeculus  condidit Praeneste. Unde putant Caecilios ortos,  
quorum erat nobilis familia apud Romanos. Alii appellatos  
eos dicunt a Caecade Troiano, Aeneae comite.  
 Caelius mons  dictus est a Caele quodam ex Etruria, qui  
Romulo auxilium adversum Sabinos praebuit, eo quod in eo  
domicilium habuit. 
 Caecum  vallum dicitur, in quo praeacuti pali terrae adfixi 
herbis vel frondibus occuluntur. 
  |  
  |