Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 336


tali vita a quartodecimo anno ultra sic debent assuefieri
ad aliqua officia robusta, quod si advenerit tempus et congruitas
quod respublica defensione indigeat, habeant corpus
sic dispositum, ut possint tales subire labores, ut per
eos respublica possit defendi. Qui autem magis et qui minus
sunt assuescendi ad tales labores, in prosequendo patebit.
Sufficiat autem ad praesens scire, quod decet patres
sic solicitari erga regimen filiorum, ut habeant sic bene
dispositum corpus, ut possint debitos subire labores. quod
maxime fieri contingit, si ad debita exercitia assuescant.
Viso, quomodo a quartodecimo anno ultra solicitari debent
patres erga filios, ut habeant dispositum corpus. Restat
videre, quomodo solicitari debeant circa eos, ut habeant
ordinatum appetitum. Videntur autem iuvenes a
decimoquarto anno intra, quantum ad inordinationes appetitus
specialiter deliquere quantum ad duo. Primo quantum
ad elationem, quia cum ex tunc incipiant habere
perfectum rationis usum, videtur eis quod digni sint dominari,
et dedignatur aliis esse subiecti. Secundo delinquunt
in prosequendo venerea, quia tunc incipiunt ardentius
circa venerea incitari. Quia ergo semper cautela est
adhibenda ubi maius periculum imminet: a quartodecimo
anno ultra specialiter monendi sunt iuvenes, ut non
sint elati, sed sint subiecti et obedientes suis patribus et
senioribus. Tangit autem Philosophus 8. Poli. tres breves
rationes, quare decet filios esse subiectos, et obedire senioribus,
et patribus. Prima ratio est: quia leniores et patres
imperant iuvenibus propter eorum bonum: quilibet
autem obedire debet ei quem sict non percipere aliqua
nisi ad bonum eius. Secunda est; quia cum filii venerint
ad aetatem perfectam futuri sunt dominari: debent
ergo ipsi dum sunt in aetate sic iuvenili patribus et senioribus
obedire, ut dent eis exemplum, ut quando veniunt
ad aetatem perfectam, eis famulantur et obediant. Tertia
ratio est: quia qui vult discere principari, debet prius discere

Torna all'inizio