Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

250


rex Gothorum ariana fece pollutus, filium suum
Eminigildum, ad fidem catholicam per uxorem suam conversum,
in carcere reclusit et tandem in nocte Pasche eum
cum securi occidit, pro eo quod arriane heresi sibi assentire
noluit. ea autem que sanctus Syrus in episcopatu
laudabiliter fecit et miracula, que per eum Dominus operatus fuit,
si quis scire voluerit, in legenda sua inquirat et ibi sufficienter
omnia inveniet exarata. de sancto Romulo episcopo quarto.
Romulus, episcopus quartus, cepit circa annos Domini .DC.
iste fuit homo magne sanctitatis quo ad Deum, magne honestatis
quo ad se ipsum, et magne pietatis quo ad pauperes. erat autem tunc

Torna all'inizio