si ipse homo sit veraciter homo. Est enim qui solo nomine sit homo, est
qui reipsa et veritate sit homo.
Audi Salomonem: Finem , inquit, loquendi omnes pariter audiamus.
Deum time, et mandata eius observa; hoc est enim omnis homo . Quis est
autem finis loquendi, nisi ille, de quo dicit apostolus: Finis enim legis ad
iustitiam Christus omni credenti? Finis quippe legis ad iustitiam Christus
est, quia quicquid, sive vetus sive nova lex loquitur, ad illum sine dubitatione
refertur. Ad iustitiam vero non ociose dicitur, quia divinae legis
sermo iustificat et animam a sordibus mundat, sicut discipulis veritas ait:
Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis . Deum.
vero timere est, cuncta, quae Deus prohibet, execrando et abhominando
contempnere. Mandata illius observare est omnia, quae praecipita operibus
exercere.
Ille ergo Deum timet, qui satagit cavere, quod prohibet. Ille mandata
eius observat, qui studet implere, quod imperat. Deum ergo time, et mandata
illius observa: hoc est enim omnis homo. Ac si perspicue dicat: Qui
non studuerit cavere prohibita, qui neglexerit implere praecepta, quia
ratione caret, vocabulum quidem hominis habet, sed hominis esse non
habet, quia non veraciter utitur virtute nominis, quo censetur. Ille nimirum
se credat veraciter hominem, qui hominum recognoscit auctorem;
alioquin qui ignorat, ignorabitur. Quid autem sine his sit homo, perspicue
diffinit scriptura, cum dicit: Stelle non sunt mundae in conspectu eius ,
quanto magis homo putredo et filius hominis vermis? Unde et Abraham
cum ad summae collocutionis culmen attollitur, cum divinae familiaritatis
gratiam peculiariter promeretur, huius humilitatis recordatione deprimitur,
cum dicit: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis?
Nam et apud Grecos haec tenere consuetudo perhibetur, ut cum
imperator, quis in dignitate creatur, mox ut imperialibus fuerit infulis
|
|