Ad secundum dicendum, quod hoc intelligitur de malo poenae, et non de malo
culpae; et de hoc infra plenius agetur, dist. 37.
Ad tertium dicendum, quod etiam supposito quod homo simul cum Angelo creatus
sit, non oportet quod Angelo existente malo, creatus sit homo: quia non est
principalis finis creationis hominis, reparatio ruinae angelicae, sed quaedam
utilitas consequens, ut supra dictum est. Et hanc utilitatem Deus praevidebat,
in cuius praescientia eventus omnium rerum erant.
Ad quartum dicendum, quod in instanti suae creationis aliquem actum voluntatis
habere potuit; non tamen primus actus potuit esse malus sicut nec prima
cognitio falsa.
Ad quintum dicendum, quod secundum quosdam, in eodem instanti Angelus fuit
primo bonus, et post malus, et illud instans quamvis sit unum re, tamen differt
ratione, secundum quod est finis praeteriti et principium futuri. Sed diversa
ratio comparationis non tollit coniunctionem eorum quae sunt in uno instanti;
unde sequeretur quod innocentia et malitia eius coniungerentur, quod est
impossibile.
Ideo alii dicunt, quod in toto tempore praecedenti fuit bonus, sed
in istius temporis ultimo instanti est malus: et sicut non est assignare immediatum
instans ante aliud instans, ita nec ultimum instans in quo fuit bonus. Sed
ista ratio bona est, prout inducitur a Philosopho, in 8 Physic., tunc
quando nunc continuat tempus quietis et motus, qui semper se tenet cum passione,
quae inest subiecto mobili tempore quietis, sive praecedat quies sive
sequatur. Sed si poneretur instans inter duas quietes, vel inter duas partes
motus continui, non magis se tenet cum uno quam cum alio. Non autem dicimus
hic quod Angelus per aliquem motum continuum factus sit malus; et ideo primum
instans malitiae suae non est medium inter quietem et motum, sed inter
duas quietes. Unde ratio ista non est ad propositum. Ideo aliter dicendum, quod
est assignare ultimum instans in quo Angelus fuit bonus et primum in quo fuit
malus, nec inter haec instantia fuit tempus medium, quia tempus formaliter est
numerus, nec sequitur ipsum continuitas nisi ex parte motus. Unde cum vicissitudo
affectionum in Angelo, per quas est bonus et malus, non sit continua, nec
ordinata ad aliquem motum continuum; numerus earum dicetur tempus, quia
secundum prius et posterius se habent; sed non erit continuum; unde inter eius
instantia non necessario accipietur tempus medium, sicut nec inter duas unitates
numerus.
|
|