Cumulter  significat cum altero, dictum ab antiquis ita brevitatis  
causa, ut sodes pro si audes, scilicet pro scias licet,  
sis pro si vis.  
 Culliola  cortices nucum viridium dicta a similitudine culleorum,  
quibus vinum sive oleum continetur.  
 Cussilirem  pro ignavo dicebant antiqui.  
 Cum populo agere,  hoc est populum ad concilium aut comitia  
vocare.  
 Cuncti  significat quidem omnes, sed coniuncti et congregate;  
at vero omnes etiam si diversis locis sint.  
 Cunire  est stercus facere, unde et inquinare. 
 Cuturnium  vas, quo in sacrificiis vinum fundebatur.  
 Culigna  vas potorium. Cato (or. inc. 16) : “Culignami”, inquit,  
“in feno Graeco ponit, ut bene oleat.”  
 Coctiones  dicti videntur a cunctatione, quod in emendis vendendisque  
mercibus tarde perveniant ad iusti pretii finem.  
Itaque apud antiquos prima syllaba per U litteram scribebatur.  
 Custodelam  dicebant antiqui, quam nunc dicimus custodiam.  
 Cumbam  Graeci kumbenp appellant.  
 Cutis  Graecam habet originem. Hanc enim illi dicunt kutin.  
 Cutiliae  lacus appellatur, quod in eo est insula, Kotule nominata  
a Graecis.  
 Cnephosum  antiqui dicebant tenebricosum. Graeci enim knephas  
appellant obscurum.  
 Cymbium  poculi genus a similitudine navis, quae kumbis  
dicitur, appellatum.  
 Calasis  tunicae genus, quod Graeci kalasinon dicunt. Alii 
dicunt nodum esse tunicae muliebris, quo conexa circa cervicem tunica  
submittitur. 
  |  
  |