Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

220


cardinalem magne prudentie et honeste vite, nomine Syrus.
et cum sedes Ianuensis tunc vacaret, ipsum Ianuensi
ecclesie in episcopum ordinavit, nec alicui incredibile videatur
quod aliquis cardinalis factus sit episcopus Ianuensis, quia legimus
pluries alibi simile factum fuisse. tunc enim cardinales
non erant in tanto culmine sicut modo cernuntur, sed quilibet episcopus
preferebatur cuilibet presbitero vel dyacono cardinali. cum
igitur dictus papa Innocentius moram aliquam in Ianua contraxisset,
Ianuenses galeas armaverunt et ipsum usque in Franciam deduxerunt,
ubi circa duorum annorum spatium moratus, tandem
Ianuam est reversus. anno autem Domini .M.C.XXXII.,
ad preces ipsius pape, Ianuenses stolum galearum armaverunt et
ipsum papam Romam portaverunt, ubi favore et auxilio Lotarii
imperatoris turres et fortilitias in Urbe ceperunt, et Anacletum
tirampnice intrusum de Urbe penitus expellentes, Innocentium
in sede sua restituerunt. Romani autem, hoc videntes, ad mandatum
domini pape humiliter redierunt. Ianuenses autem cum
suo stolo galearum prospere Ianuam sunt reversi. et quoniam
tunc temporis erat guerra et discordia magna inter Ianuenses

Torna all'inizio