sermonem utrique conficiant, suaviloquentia unum placere multitudini,
incondito garritu alterum displicere. [59] Pari modo apud
Romanos, etsi latinis omnes verbis, quibus uni utebantur et reliqui,
quos tamen parentes educatio consuetudo bona et morum gravitas
vita praestantiores reddiderunt, quamquam litteris carerent, oratione
etiam praestantiores ac potentiores erant, tantamque vim habuit domi
bene instituta cum vivendi tum etiam loquendi norma, ut mulieres
Corneliam Laeliam Mutias Liciniasque facundiae laudibus illustraverit.
[XIV] [60] Restat ut C. Caesaris testimonio innixus Cicero latinitatem
Romanis omnibus eam sine litteris fuisse ostendat, quam doctrinis
partam pauci non ignorare vix possumus, idque facere cum
perget, simul, cetarii laniique quamobrem paribus ignoratione litterarum
dispares eloquentia invenirentur, docebit. [61] Cum enim illum
omnium fere oratorum latine elocutum elegantissime dixisset, paulo
post addidit: « aetatis illius ista fuit laus, tamquam innocentiae, sic
latine loquendi »; [62] et item infra: « Caesar autem rationem adhibens
consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine
emendat. Ita cum ad hanc elegantiam verborum latinorum,
quae, etiam si orator non sis et sis ingenuus civis romanus, tamen
necessaria est, adiungit illa oratoria ornamenta dicendi ». [63] Si haec
sola, Leonarde, verba disceptationis nostrae principio allegassem, sufficere
potuit Ciceronis in Caesare testimonium, aetatis illius felicitate,
quod mihi saepe et variis dicendum fuit modis, latine omnes fuisse
locutos, facundos autem ab infantibus partim consuetudinem bonam,
partim discrevisse doctrinam.
[XV] [64] Hic tamen maiorem de integro suboriri quaestionem
video. Si enim quod dixi etiam stabit, omnes pariter latinis verbis
usos, mulieres et viros, servos et liberos, doctos et litterarum ignaros,
cum diversam pro vitae et morum qualitate dicendi facultatem plurimis
fuisse concesserim, eos qui domestica consuetudine et studiorum
flagrantia elegantissimae orationis praestantiam, quod de Caesare
supra est dictum, consecuti fuerint, maioribus quam quae possent
|
|