Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 661


debet sollempniter formare sentenciam, ita quod — si altera
pars vellet appellare — inveniatur sentencia pronunciata
et formata sollempniter, ut postulat ordo iuris.
D . Si super excepcionibus interlocutoria sit ferenda.
Cum in causa quam P de tali loco movet seu movere
intendit R super tali re coram nobis fratre I permissione
divina etc. pro parte dicti R fuisset excipiendo propositum,
dictum P non esse in sua peticione audiendum tali
racione et tali — ponantur summatim omnes cause assignate in
excepcionibus. postmodum dicatur
— prout hec omnia in ipsis
excepcionibus in actis curie vestre scriptis plenius continentur,
nos visis et diligenter examinatis excepcionibus illis,
et replicacionibus hinc inde datis, iuribus etiam et allegacionibus
omnibus que et quas ipse partes hinc inde super
hoc allegare et inducere voluerunt, et super hiis omnibus
habito quam plurium consilio peritorum et per nos
ipsos deliberacione sollempni, dei nomine invocato, interloquendo
pronunciamus et pronunciando sentencialiter diffinimus,
ipsum P admittendum esse in peticione sua predicta,
et procedendum fore super ipsa peticione, non obstantibus
hiis que per partem alteram in contrarium sunt
probata vel obiecta.
E . Super eodem coram iudice delegato.
In nomine domini amen.
Cum in causa nobis magistro C archydiacono lewenensi
a sede apostolica delegata que inter P actorem ex una
parte et R reum ex altera super quadam summa peccunie
vertitur seu verti speratur pro parte dicti R coram nobis
fuerit excipiendo propositum, nos non posse nec procedere
debere in dicta causa pretextu litterarum a sede apostolica
directarum, presertim cum ipse littere tacita veritate et
expressa falsitate fuerant inpetrate, prout hec et alia

Torna all'inizio