Demones naturaliter multa presciunt. Quia 					  c.79v.b  
multa sciunt etcetera. Sciencia inflat quos 
sciencias docuerunt et ydolatriam. 
Rubrica XV 
Demones naturaliter presciunt futura multa, prout scripsi 
in li. de Angelis, c. XIII, XIIII. Nec mirum. Inest enim illis 
rerum cognicio longe plusquam humane infirmitati. "  Vigent 
enim – prout scribit Magister Sentenciarum in VII d. 
li. secundi, concordans cum Augustino in li. de Divinacione 
demonum – acumine sensus, experiencia longe vite et 
sciencia longe maiori quam nostra sit"  . Et subdit uterque 
quod sancti Angeli, iussu Dei omnipotentis, eis futura revelant 
multa et ipsi que acturi sunt, velut divinando, predicunt. 
Require in li. Angelorum c. XIII. Addit Augus.: "  Ita 
demones de tempestatibus, de arbustorum frugumque generibus 
multa prenunciant, ut eorum rerum inexperti eos censeant 
divinare"  . Et "  quoniam scripsit Apostolus, dictante 
Deo, ‘Sciencia inflat, caritas vero edificat’, ipsi, per scienciam 
que in eis sine caritate est, adeo facti sunt turgidi,quod 
verum cultum religionis divinosque petant"  . Ob quod, teste
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |