Lotharius cardinalis (Innocentius III): De miseria humane conditionis

Pag 3


PROLOGUS
(1) Domino patri karissimo P(etro), Dei gratia Portuensi et
sancte Rufine ecclesie episcopo, Lotharius, indignus diaconus
cardinalis sanctorum Sergi et Bachi, gratiam in presenti
et gloriam in futuro.
(2) Modicum otii, quod inter multas angustias nuper ea,
quam nosti, occasione captavi, non ex toto michi preteriit
otiosum, sed ad deprimendam superbiam, que caput est
omnium vitiorum, vilitatem humane conditionis utcumque
descripsi. Titulum autem presentis opusculi vestro nomini
dedicavi, rogans et postulans ut si quid in eo vestra
discretio dignum invenerit divine gratie totum ascribat. Si
vero paternitas vestra suggesserit, dignitatem humane nature
Christo favente describam, quatinus ita per hoc humilietur
elatus ut per illud humilis exaltetur.

Torna all'inizio