Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 200


pro utroque. Ad hec quoddam pomum vobis transmittimus, quod visui frequenter exhibitum
mittentis memoriam representet.

VIII 15

Pro misso equo liberalitatis vestre gratiam plenis prosequimur actionibus gratiarum, presertim, cum
sic dirigat gressus ad placitum, quod sessoris arbitrium explorare videtur.

VIII 16

Missus liber a caro et gladium et speculum attulit: gladium verbi, speculum morum, gladium acutum
et elimatum, speculum sine macula, sine nube. Quid autem retribuam Petro? In bonis non
habeo, cum gratiarum actionem exuberet et vicissitudinem retributionis excedat. Ipsius enim lectio
gloriosa totiens dona multiplicat, quotiens fructus auget talique augmento et habundantem et inopem
efficit debitorem: habundantem scientie opibus, inopem recompensationis effectu. Sed quid
retribuam? Sane possibilitatis mee facultates in debitum veniunt, sed obligationem solutio non extinguit,
quia quanto liber ille plus legitur, plus obligat, et quantum in eo mihi plus solvitur, tibi
procul dubio plus debetur. Quid ergo retribuam? Et quidem, quod potero, faciam; quod non potero,
credam posse, animo debitum perferens, ut, quod casus sterilis subtraxisse videtur, fortuna pinguior
recompenset. Illud denique silentio non relinquo, quod novissime diebus istis ultra sortis mee
substantiam pro te mutuo recepissem, si se facilem prebuisset maioris gratia creditoris.

VIII 17

Dum utilitatem advertimus missi libri, miramur, unde liberalitas tanta provenit, que illo Campanum,
ut ditaret Apulum, spoliavit. Sed forsan dedit hoc Francia, ut nutritura plus afferat quam
origo. Et quidem non expedit progressum liberalitatis exquiri, cum desideranti sufficiat receptionis
effectus, in quo recepti commoditas superat desiderium receptoris. Ex hiis igitur vestra prudentia
grates eliciat, quas debemus.

VIII 18

De .. ex parte vestra receptis ad gratiarum vobis assurgimus actiones, parati plura recipere, si pateretur
locorum distantia ea mitti. Ad hec rescribite, que debemus, quia, cum alia solvimus debita, in

Torna all'inizio