Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 151


perempta. Eo anno legumina, quae propter pluvias colligi nequiverunt, iterum renata
et ad maturitatem usque perducta sunt.
16. At vero rex Grimuald, ereptis Beneventanis et eorum provinciis a Graecis,
ad palatium suum aput Ticinum repedare disponens, Transamundum, qui dudum
Capuae comes fuerat et ei ad percipiendum regnum strenuissime paruerat, data ei
in matrimonium sua filia, Romualdi altera sorore, eum post Attonem, de quo superius
diximus, aput Spoletium ductorem effecit, indeque Ticinum reversus est.
17. Siquidem, ut superius praemiseramus, Grasulfo Foroiulanorum duce
defuncto, successor ei in ducatu Ago datus, de cuius nomine usque hodie domus
quaedam intra Foroiuli constituta domus Agonis appellatur. Quo Agone mortuo,
Foroiulanorum ductor Lupus efficitur. Hic Lupus in Grados insulam, quae non longe ab
Aquileia est, cum equestri exercitu per stratam quae antiquitus per mare facta fuerat
introivit, et depraedata ipsa civitate, Aquileiensis ecclesiae thesauros exinde auferens,
reportavit. Huic Lupo, quando Grimuald Beneventum perrexit, suum palatium commendavit.
18. Qui Lupus dum rege absente multa insolenter aput Ticinum egisset, quippe
quem reversurum non aestimaret: revertente rege, sciens, eidem ea quae non recte
gesserat displicere, Forumiuli petens, contra eundem regem suae nequitiae conscius
rebellavit.
19. Tum Grimuald, nolens civile bellum inter Langobardos excitare, regi Avarum
cacano mandavit, ut in Forumiuli contra Lupum ducem cum exercitu veniret eumque
bello protereret. Quod et factum est. Nam veniente cacano cum magno exercitu, in
loco qui Flovius dicitur, sicut nobis retulerunt seniores viri qui in ipso bello fuerunt,
per tres dies Lupus dux cum Foroiulanis adversus cacani exercitum conflixit. Et
prima quidem die validum eius exercitum, paucis suis vulneratis, prostravit. Secunda
vero die, iam aliquantis e suis vulneratis et mortuis, pari modo multos ex Avaribus
extinxit. Tertia vero die, iam pluribus ex suis sauciatis sive peremptis, nihilominus
magnum cacani exercitum delevit praedamque copiosam invasit. At vero die quarto
tantam super se multitudinem conspexerunt venientem, ut vix per fugam evadere possent.

Torna all'inizio