iura per antiquos concessa fuere parentes.
O spes sola mei, lux o mea candida, Cesar,
arma cape et Teucros tanta virtute superbos
opprime et antiquum tua sumant arma furorem,
quippe tibi soli tanta est iniuria casus
et soli vindicta tibi: sunt munera magni
officii hec, Alfonse, tui. Mea vulnera rursus
respice et attonitum per tanta pericula mundum
protege et umbrosa facias requiescere silva.
Ipse potes tantos solus medicare dolores
cunque tuis armis tantas extinguere flammas
et tantum cohibere nefas; impune videri
ne tantum patiare scelus nec vulnera, Cesar!
Cum Natura, suo gradiens certo ordine, corpus
gessisset mortale tuum et tibi quaeque dedisset
qualia sunt homini, gestis tamen undique rebus
immortalis eris vivesque per omnia magnus
|
40
45
50
|