Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 192


Omnia nota tibi iam feci, tu tamen inde
Elige quid valeat gratius esse tibi".
"Si non credat ei, frustra quis habebit amicum,
Frustra vult factis assit ut ille suis.
Tu bene scis quoniam tenui te semper amicum,
Usus consiliis nocte dieque tuis;
Et modo consilium non debeo spernere vestrum:
Velle tuum semper sit volo velle meum;
Sed tamen est unum sollerter premeditandum,
Ne sit de lingua Polla proterva nimis.
Feminea lingua non aspis sevior umquam
Esse potest, nullum peius in orbe malum;
Feminea lingua non succus amarior ullus,
Cedere dicuntur toxica cuncta sibi;
Sevitia tigres superat, feritate leones,
Duritia lapides et levitate nothos,
Vulpes fraude, lupas rabie catulis viduatas,
Nequitia quidquid vivit in orbe preit.

Torna all'inizio