Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 480


CAP. VIIII.


QUEDAM PRELOCUTIO.


DURĘ arboris nodo ferreus cuneus quęrendus est. Itaque frater
B. usus est ferreis increpationibus durisque exortationibus
adversus coadelphos, qui debuissent in regis fidelitate usque ad
mortem persistere laudabiles et gloriosi, instigante perfidia
facti tortuosi atque nodosi. Quos ubicumque intuebatur populus,
insequebatur blasphemis clamoribus. Tandem delatrante
fratre Benzone repetunt ovile fidei, induti nimia confusione.
Sed alia manu erat agendum cum domna Adeleida,
cuius parem non assignat orbis ephymerida. Ipsa igitur
quasi regina piscium, ammirabilis balena, non poterat capi
neque hamo neque catena. Quapropter adgressus est eam frater
Benzo mellifluis verbis porrigens ei escas ex floribus nec
non aromaticis herbis. Et quia noverat eam delectari planetarum
cantilenis, cottidie infundebat auribus eius Ambrosianas
melodias maritimis associatus Syrenis. Et ita lyrizando,
organizando deduxit eam in sagenam fidei traxitque
ad litus ante pedes imperatoris HEINRICI. Ut autem

Torna all'inizio