Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 146

Liber II


audierit, interrogabimus. Rem deinde a coniecturae partibus, quas supra docuimus ab illisque praesertim quas ipse ad probandum attulit, in firmabimus omnique ex parte incredibilem, inutilem, incommodam, indignam, difficilem nobis et si poterimus, etiam impossibilem reddemus quaeque is firmissima contra nos argumenta collocaverit, ea potissimum aut dissolvemus aut infirmabimus aut eludemus. Deinde, si poterimus, quis autor eius rei fuerit vel aperte ostendemus vel coniecturis significabimus. Id si non poterimus, alios in suspicionem adducemus. Rogabimus postremo, ut omnem de nobis suspicionem abiiciat nostramque amicitiam in posterum optima spe multisque pollicitationibus confirmabimus rogabimusque eum, ut animi atque amoris nostri quoduis periculum faciat. Si rem non factam apud superiorem excusabimus, in principio, quantum poterimus, nos in eius benevolentiam insinuabimus vererique nos dicemus ei quoquo modo adversari, sed fretos eius humanitate, prudentia, benevolentia, aequitate, sperare plus apud illum vel nostram innocentiam vel ipsam per se veritatem, quam invidorum criminationem aut perfidiam, tum fidei, tum autoritatis habituram, qui nostra in primis vita, consuetuo et in eum observantia nota sit. quarum rerum utilis commemoratio erit. Culpam omnem in delatores, invidos, calumniatores, maledicos transferemus

Torna all'inizio