Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 16


terremotus. Fluuiorum autem decursus per decliuia loca labentes
ad superiores partes influere et redundare cogebat. <H>yemali
etiam impugnatione frondibus arbores spoliatas compellebat in ipsa
turbinis tempestate florescere, iuuenes faciendo senescere et senes
ad iuuentutis gloriam prouocando. Hanc credere uoluit antiqua
gentilitas luminaria magna, scilicet solem et lunam, sepius coegisse
contra naturalium ordinem eclipsari. Nam secundum astrologie
ueritatem, de qua ipsa doctissima fuisse describitur, sol decurrens
sub ecliptico cursu continuo eclipsari non habet, nisi cum fuerit in
coniunctione lune, existente in coniunctione ipsa cauda uel
capite (que sunt quedam intersecationes cuiusdam circuli celi) et
aliquo alio ex planetis. Nam tunc opponente se luna inter aspectum
nostrum et solem, corpus solis nos uidere uisione solita non permittit,
secundum quod de hoc perhibuit magne discretionis Egiptius
Ptholemeus. Ipsa tamen pro sue incantationis uiribus hoc accidere
fecisse narratur non cum sol erat in lune coniunctione (quam nos
uulgariter dicimus "cum luna se uoluit") sed cum erat in eius opposito,
ab eo ea per vii signa continue existente remota (tunc cum
lunam uulgariter "quintamdecimam" appellamus). Sed ille fabularis
Sulmonensis Ouidius sic de Medea, Oetis regis filia, de ipsa
fabulose commentans, tradidit esse credendum (quod absit a catholicis
Cristi fidelibus credi debere nisi quatenus ab Ouidio fabulose
narratur). Nam ille summus et eternus Deus, qui in sapientia, id
est in Filio, cuncta creauit, celestia corpora planetarum propria sub
lege disposuit, et ea statuens in eternum preceptum imposuit eis
quod non preteribunt. Hinc est quod solis eclipsis contra naturalium
instituta numquam legitur accidisse nisi cum incarnatus Dei
Filius seipsum pro nobis humiliter exposuit passioni. Qui cum in
crucis patibulo tradidit spiritum, eclipsatus est sol, luna tunc non
existente in coniunctione sua. Tunc uelum templi scissum est,
facti sunt terremotus horribiles, et multa tunc sanctorum corpora
surrexerunt. Vnde cum diebus illis Dionisius Ariopagita, summus
phylosophus in naturis, uiueret apud Athenas, et esset in
gignasiis studiosus, licet esset infectus gentilitatis errore, videns
tamen in Christi passione solem eclipsatum, stupefactus sic dixit:

Torna all'inizio