Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 92

Liber II


incidisse existimari possimus. Postremo, num ob eam necessitatem excusari aut absolvi debeamus. Fortuna est casus inopinatus atque improvisus, ut qui quum feram sagittis peteret, hominem casu praetereuntem interemit. Imprudentia est, inconsiderata dictorum factorumque emissio, ut qui criminis culpam in amorem, aetatem, ignorantiam confert. Ac fortunae quidem et imprudentiae iidem pene loci, qui necessitatis sunt. Considerare enim oportet, num id praevidere aut scire aut cavere potuerimus; num causam ei rei aut ipsi praebuerimus aut praebuisse existimari possimus; num satis ea res, quam afferimus, praesidii aut momenti habeat; num ob id nobis ignosci conveniat. Sed haec omnia erunt pro eius apud quem agemus, qualitate tractanda. aliter enim nos apud amicum, aliter apud superiorem aut principem excusamus. Deprecatio est quum res fatetur se non casu aut imprudentia aut necessitate, sed consulto peccasse et tamen postulat ignosci sibi. Ignoscendi ratio ex personis et rebus maxime sumitur. Ex persona eius qui peccavi, quum eius nobilitatem, virtutem meritaque in patriam, in alios vel in eos ipsos qui sunt ignoturi, ostendimus; quum eius merita cum peccatis comparamus et multo plura ac maiora haec quam illa esse probamus

Torna all'inizio