vero ad ipsum regem pergentes et pecuniam, quam sibi dare in 
Ronchalia promiserant, offerentes sibi dare voluerunt. Rex 
autem dicens eos mala fide erga se versatos fore ac ea que 
sibi promiserant non observasse, et quia eos subdolos et maliciosos 
ac deceptores ac parve fidei esse cognoverat, nec cum 
tam perfidis et nequissimis hominibus aliquid agere se velle 
referens, pecuniam eorum omnimodo refutavit ac eos de curia 
sua statim exire precepit; dicens etiam insuper eis ipsos deinceps 
nullam fiduciam in se habere nec tenere nec ullum fedus 
seu pactum eum ipsis amplius se facturum, nisi de Laudensibus 
atque Cumensibus absque ullo tenore se omnes sibi submitterent. 
Mediolanenses cum hoc facere noluerunt, quamvis tristissimi, 
statim abierunt; Mediolanumque reversi omnia, sicut 
egerant et audierant, narraverunt. Mediolanenses itaque 
his auditis nolentes quidem, quod Laudenses vel Cumenses 
de ipsorum iugo vel potestate aliquo modo  exirent  , valde 
condoluerunt. 
Rex namque post paucos dies una cum Papiensibus et Novariensibus 
duo nobilia castra Mediolanensium, que ultra Ticinum 
habebant, unum quorum, ut vulgariter dicam, Galliade
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |