Ad tertium dicendum, quod fides hic sumitur pro fidelitate, non secundum quod
est virtus theologica.
Ad quartum dicendum, quod veritas hic sumitur secundum quod est in signo
exteriori, vel verbo, vel quocumque alio.
Solutio IV
Ad quartam quaestionem de aliis partibus a quibusdam aliis assignatis, sciendum
est, quod in idem incidunt cum partibus prius tactis: quia «severitas»,
secundum quod hic accipitur, idem est quod vindicatio; et dividitur contra
omnes alias partes iustitiae, quia ipsa sola malum reddit: «liberalitas» autem
valde large sumitur pro qualibet boni exhibitione, vel debiti vel non debiti, vel in
affectu vel in effectu; unde dividitur in «beneficentiam» et «benevolentiam», et
hic etiam largissime accipiuntur huiusmodi. Unde dividitur beneficentia in septem
partes quae omnes comprehensae sunt in superioribus partibus: quia «misericordia»
comprehenditur in affectu, «reverentia» vero, quae videtur idem quod
dulia, comprehenditur sub religione, ut prius dictum est, et etiam sub pietate.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod virtuosus diminuit poenam quam debet servata
intentione legis, non tamen contra legem.
Ad secundum dicendum, quod liberalitas large hic accipitur, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod aliquae passiones, quamvis proprie loquendo non
sint virtutes, tamen inquantum sunt laudabiles, habent aliquid de ratione virtutis;
sicut misericordia et verecundia; et praecipue secundum quod est ibi electio.
Solutio V
Ad quintam quaestionem de aliis partibus quas Philosophus ponit in 5 Ethic.
dicendum, quod divisio Philosophi complectitur omnia ad quae vera iustitia
habet se extendere; et ideo ponit «iustitiam metaphoricam», in qua salvatur
similitudo tantum iustitiae, et «legalem», quae ordinat ad alterum etiam circa
id quod non principaliter est virtus, si illud sit ordinatum a lege: et in idem
reducitur «epiceia» quae differt a iustitia legali in hoc quod servat intentionem
legis in his ad quae forma legis se non extendit; et similiter «dominativum», et
«paternum iustum», in quibus redditur debitum, sed non tantum; et iterum
«distributiva», et «commutativa», quae sunt partes subiectivae iustitiae specialis.
«Legale» autem et «principale iustum» non dividunt iustitiam; sed illud ex
quo est obligatio debiti et iustitiae: quia vel est ius naturale, vel positivum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod species potest dividi contra genus divisione
quae est nominis aequivoci in suo significato.
|
|