Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 107


Mediolanenses curreret nec aquam transiret. Quidam tamen
bellorum avidi versus Mediolanenses per medium vadum
currere volentes in aqua se proiecerunt, ex quibus evaserunt
aliqui; et plerique in ipsa aqua periclitati sunt, inter quos
fuit Ricchus Sacchus de Laude et Osbertus Vetulus de Cremona
et quidam alii.
Post paucos vero dies imperator cum Cremonensibus et
Papiensibus aliisque civitatibus Longobardie ad comitatum
de Mediolanensium devastandum perrexit et ibi multa devastavit,
ac per Novariensium episcopatum Papiam rediens,
universis Ytalie militibus, qui secum iverant, domum redeundi
licentiam prestitit.
Deinde Mediolanenses milites quam plurimi quadam die
Iovis, que fuit nono die mensis Iunii indictione octava, in qua
fuit tunc festivitas sanctorum Primi et Feliciani, Laude
venientes, intra villam Corneliani, que per unum miliarium et
medium distat a civitate Laude, se occulte posuerunt, mittentes
plus de quadraginta militibus ad civitatem invadendam.

1



5




10




15


Torna all'inizio