Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 559


et quod velit secundum iussionem principantis impedire
seditiones civium, pugnare pro iustitia et pro iuribus,
removere quaecunque impedire possunt commune
bonum. Ex hoc etiam patere potest omnem bellicam
operationem contineri sub militari. Nam licet bellare
contingat homines pedites, vel etiam equestres non existentes
milites: debent tamen milites esse magistri bellorum,
et ordinatores aliorum in bello: ideo sub militari dicitur
opera bellica contineri.
Quae sunt regiones illae, in quibus sunt meliores
bellatores, et ex quibus artibus eligendi
sunt homines bellicosi.
Cap. II.

Videtur (quantum ad prsesens spectat) in opere bellico
duo necessaria ese, strenuitas bellandi, et prudentia
erga bella. Quare si scire volumus in quibus regionibus
meliores sunt bellatores, oportet attendere circa praedicta
duo. In partibus igitur nimis propinquis soli, non
sunt eligendi bellantes: quia in eis deficit strenuitas et animositas
circa bellum, ut ait Philosophus 7. Polit. Ratio autem
huius assignatur a Vegetio primo libro De re militari
capitulo secundo, ubi dicitur. Nationes quae vicinae sunt
soli, nimio calore siccare; amplius quidem sapiunt, sed
modicum abundant in sanguine, et propterea non habent
constantiam pugnadi neque fiduciam, quia naturaliter
metuunt vulnera. Nam cum naturaliter habeant modicum
sanguinis, naturaliter timent sanguinis amissionem. non
ergo sunt prompta ad bella, nec ad percussiones. Rursus
in partibus nimis septentrionalibus, et nimis a sole remotis,
non sunt eligendi bellantes: quia et si illis est sanguinis
copia, ut vulnera non metuant, tamen propter sanguinis
abundantiam et impetum, sunt quasi furibondi et imprudentes.

Torna all'inizio