fidei christianae, quae sola est catholica et orthodoxa,
ab ipsa infantia ea quae sunt fidei sunt iuvenibus proponenda.
Verum quia distincte articulos fidei cognoscere,
et subtiliter ea quae sunt fidei pertractare, spectat ad
clericos doctores instruentes alios in ipsa fide, quam
subtilem perscrutationem laici, et maxime pueri scire
non possunt: sufficit quod talia proponantur grosse, et in
quadam summa: ut quod eis dicatur, quod unus est Deus
onnipotens creator omnium, qui est pater et filius et
spiritus sanctus. Quod Adam primo parente nostro peccante,
et humano genere per peccatum eius infecto, Dei
filius, ut nos redimeret, assumpsit carnem in beata Virgine,
et est natus ex ipsa. Quod ipse Dei filius propter peccata
nostra fuit passus, mortuus, et sepultus. Quod descendit
ad inferos, et eduxit inde captivas animas ibi existentes.
Quod tertia die resurrexit a mortuis. Quod
ascendit in coelum, sedere ad dexteram Dei patris. Quod
iterum venturus est ad iudicium: et omnes resurgemus,
et stabimus ante tribunal eius, reddituri de factis propriis
rationem. ita quod qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam:
qui vero mala, in ignem aeternum. Debent ergo
omnes cives solicitari circa proprios filios, ut ab
infantia instruantur in hac fide; tanto tamen
hoc magis decet reges, et principes
quanti ex fervore fidei ipsorum potest
maius bonum consequi
religio christiana, et ex
eorum tepiditate
potest ei maius
periculum
imminere.
|
|