dixit: "Quid vis? Proderit enim tibi si quid nobis profuturum esse narraveris". "Thesaurum", inquid, "Narsis reconditum habeo, quod in extremo vite positus celare non possum". Tunc cesar Tyberius gavisus mittit usque ad locum pueros suos; precedente vero sene, hi secuntur adtoniti, pervenientesque ad cysternam deopertamque ingrediuntur, in qua tantum auri vel argenti repertum est, ut per multos dies vix a deportantibus potuisset evacuari. Que ille pene omnia secundum suum morem erogationem largiflua dispensavit egenis.
Hic cum augustalem coronam accepturus esset, eumque iuxta consuetudinem ad spectaculum circi populus expectaret, insidias ei preparans ut Iustinianum Iustini nepotem ad dignitatem imperatoriam sublimaret, ille per loca sancta prius procedens, dehinc vocatum ad se pontificem urbis, cum consulibus ac prefectis palatium ingressus, indutus purpura, diademate coronatus, trono imperiali impositus, cum inmensis laudibus in regni est gloria confirmatus. Quod eius adversarii audientes, nichilque ei, qui in Deo spem suam posuerat, officere valentes, magno sunt confusionis pudore cooperti. Transactis autem paucis diebus, adveniens Iustinianus pedibus se proiecit imperatoris, ob meritum gratie quindecim ei auri centenaria deferens. Quem ille secundum pacientie sue ritum colligens, sic in palatio assistere iussit. Sophya vero augusta, inmemor promissionis quam quondam in Tyberium habuerat, insidias ei temptavit ingerere. Procedente autem eo ad villam, ut iuxta ritum imperiale triginta diebus ad vindemiam iocundaretur, vocato clam Iustiniano, voluit eum sublimare in regno. Quo comperto, Tyberius cursum veloci Constantinopolym regreditur, adprehensamque augustam omnibus thesauris spoliavit, solum ei victus cottidiani alimentum relinquens, segregatisque pueris eius ab ea, alios de fidelibus suis posuit qui ei parerent, mandans prorsus ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum. Iustinianum vero, verbis solummodo obiurgatum, tantum in posterum amore dilexit, ut filio eius filiam suam promitteret rursumque filio suo filiam ei expeteret; sed hec res, quam ob causam nescio, ad effectum minime pervenit. Huius exercitus, ab eo directus, Persas potentissime debellavit, victorque regrediens, tantam molem
|
|