: Statuta insule et ripperie Horte

Pag 95


pignorationibus et detentionibus et eorum brigis et laboribus et
etiam naute pro ductura ballarum prout infra servitium describitur
et declaratur, tamen limitationes ipse non omneas servantur, quia
per eosdem famulus opponitur quod eas servare non debent, quia
non sunt in statutis comunitatis Ripperie, inserte, exceptiones alias
frivolas opponentes, quare iterato reverendo patri vestro
supplicamur ex parte tocius comunitatis Ripperie ut dignemini
easdem limitationes et provisiones confirmare et statuere de novo,
prout limittate sunt, et eas in volumine statutorum predictum
iubemus describi ac mandare eis, sine aliqua exceptione debere
de cetero observari. Fideles servitores vestri, Guidolus Cigale de
Pictonasco, Iohannis Pusch(e) de Meno, Iacobinus Nicholini,
Spigatius de Armegno, Ubertinus Iulini, Antonius de Zamellio,
Ghiroldus Scalfa de Orta, Paganinus de Pella, Iohannes Marchi de
Podogno, Petrus Azarii de Beoleto, Ubertus Zanni de Arbola et
Guidolus Alberti de Cisera, consciliarii vestri Ripperie". Tenor
autem limitationum predictarum talis est: "In nomine domini
amen. hec est limittatio et provisio salarii quod consequi et habere
debent stipendiarii et servitores castellanie Ripperie de eorum
stipendio, aliter offitio et laboribus. In primis si contingat famulos
castellanie Ripperie aliquem de Ripperia vel aliunde bannitum de
contumacia sine requesta, ad instantiam alicuis capere et detinere
et ad capiendum sic per loca Ripperie habebant ipsi famuli pro
eorum labore pro quolibet capto et detento soldos quatuorum
imperialium. Et si contingat quod ipsi famuli vadant ad capiendum
et detinendum aliquem; aliqua iusta causa, ad infrascripta loca
Ripperie, videlicet ad locum Coiri soldos .III. imperialium, et si ad
Crabie, Bassole, Armegni, Cheghemi, Pesoni, Meni, Cortoni et
Lortalli soldos .II. imperialium et si ad loca Insule et Orte soldum
.I. imperialium et si ad alia loca deversus mane soldum .I.
imperialium et si ad alia loca deversus sero soldum .II. imperialium
et si ad loca Brolii, Cuogni, Cisere, Culme et Cyre, habitato respectu
ad navim soldos .III. imperialium et si ad loca Gressone, Arnole,
Planeccie, Beoleti, Berzoni, Podogni, Predarii et Brialli, imperiales
XVIII. Et si contingat ipsos famolus ire ad pignerandum ad
suprascripta loca Crabie, Bassole, Armegni, Chegheni, Coiri, Meni,
Pesoni, Lortalli et Cortoni vel ad aliquam ipsarum et ceperint tria

Torna all'inizio