huiusmodi veniunt speciei, ex quo summus Opifex, prona cum spectent
animalia singula terram, os homini sublime dedit celumque videre iussit
et erectos ad sidera tollere vultus. Voluitque ne simplex esset natura
hominis; nam viscera limo effigiata premunt animum; contra ille, sereno
editus afflatu, migrantis carcere cordis estuat et sordes arta inter vincula
recusat. Talis ergo nature, talis compositionis est homo, quod mentem de
celo, corpus trahit ex elementis, ut terras habitet corpore, mente polum;
teste quoque vate satirico, «sensum a celesti demissum traximus arce».
Rex itaque noster est animus, a quo sensus et verba proveniunt, a quo
nobis vultus, habitus et incessus. Quid ergo aliud, iuxta tube moralis eloquium,
animum debeas vocare quam deum in humano corpore hospitantem?
Sacer enim inter nos est spiritus, bonorum et malorum nostrorum
observator et custos, qui sicut a nobis tractatur, ita ipse nos tractat. In unoquoque
igitur bonorum virorum Deus habitat, quia vir bonus sine Deo
esse non potest. Profecto si videns hominem intentum periculis, intactum
cupiditatibus, inter adversa felicem, inter prospera humilem, inter incerta
securum, in mediis tempestatibus placidum, ex superiori loco videntem
homines, ex equo Deum, nonne tamquam divinum quid, veneraberis illico?
Non protinus adorabis? O quam pulchram faciem, quam sanctam,
quam ex magnifico placidoque fulgentem hinc inde lucentibus virtutibus
videremus, si nobis animum boni viri liceret inspicere! Nemo non eius
amore succensus arderet, si nobis illum videre contingeret! Iuxta Nasonis
quoque sententiam, «est Deus in nobis et sunt commercia celi: / sedibus
ethereis spiritus ille venit». «Est Deus in nobis, agitante calescimus illo,
/ impetus hic sacre semina mentis habet». Si Deus ergo nobis animus, ut
carmina dicunt, hic tibi precipue sit pura mente colendus; quod qualiter
fieri possit, aut debeat, arbitror verbis indicare tibi superfluum, qui, divinis
totus datus obsequiis, laudabilibus id semper operibus experiris. Ex
quo securum felicemque te arbitror, quod ab occupationibus mundane
concertationis abstractus, ad eum, qui nobis animus, ad eum, qui pro
nobis fieri voluit Deus homo, ut participes nos sue bonitatis efficeret, per
|
|