Petri Cantinelli: Chronicon

41


His vero diebus, illi de parte Geremiorum, qui habuerunt dominium civitatis Bononie,
multos occiderunt de parte Lanbertaciorum, in domibus, in quibus eos inveniebant; domos et
omnes illorum de parte Lanbertaciorum destruxerunt et igni cremaverunt.
Item, dicta die dominica, in nocte, que erat vigilia nativitatis Domini, fuit positus ignis
in pallacio populi civitatis Forlivii, et totum palacium conbustum est.
Item, in anno Domini millesimo CC.LXXX, indictione VIII, die veneris XII mensis ianuarii,
in civitate Faventie, dominus comes Bertoldus comes Romaniole fecit parlamentum, in quo
fuerunt anbaxiatores cuiuslibet terre provincie Romaniole; et condenpnavit partem Geremiorum
de Bononia et societatem Crucis et alias societates et confalonerios, et multos de magnatibus
magnarum domorum dicte partis Geremiorum, et etiam illos de parte Briciorum de Imola,
in maximis quantitatibus argenti, deditque eis terminum X dierum ad sua mandata veniendi.
Item, die dominica XIV dicti mensis ianuarii, apparuit quedam stella clara et lucida
versus orientem, post nonam, ante horam vesperarum; quam homines et mulieres plurime viderunt,
et, in nocte sequenti, fuit maximus terremotus in civitate Faventie.
Item, eodem anno, die XIII mensis marcii, venerunt ad civitatem Ravenne anbaxiatores
partis Briciorum de Imola, et, cum retortis ad gulam, extractis capuciis et biretis, genibus
flexis in terram se prosternentes, fecerunt libere mandata domini Bertoldi comitis Romaniole.
Sequenti vero die, statim, venerunt et anbaxiatores partis Geremiorum de Bononia ad
mandata ipsius.
Postea, die sabati XVI marcii, dictus dominus comes ivit ad civitatem Imole, et, ante
quam intraret ipsam civitatem, fuerunt elevate porte ipsius [civitatis, que prius] erant prostrate,
ita ut ipse dominus comes et ceteri, pertimescens [et] tremescens, avertit sub eis.
Et, die martis [sequenti] XIX marcii, illi de parte Mendullorum, qui erant extra Imolam,
reversi fuerunt, et intraverunt ipsam terram ad habitandum eorum domos.
Item, die martis II mensis aprilis tunc sequentis, venit comunis sindicus comunis Bononie,
quod tunc erat pars Geremiorum, et iuravit et promisit obedire mandatis domini comitis Bertoldi,
et cum eo fuerunt anbaxiatores dicti comunis; et ipse dominus comes precepit dicto
sindico, nomine dicti comunis, quod, deinde ad X dies, faceret venire Imolam centum obsides
minus V pro dicta parte, et totidem obsides mandavit sibi dari a parte Lanbertaciorum tunc
Faventie commorantium.
Item, die iovis IV eiusdem mensis aprilis, dominus Guido Acharixii de Favencia, electus
capitaneus civitatis Pisarum, ivit ad dictam capitananciam faciendam honorifice et potenter, et
cum magna et decenti societate et familia, et quatuor anbaxiatores de Faventia sotia[verunt eum
usque ad Pisas ].
Eodem anno, die lune penultimo mensis aprilis, dominus Thebaldellus de Çanbraxiis maritavit
filiam suam dominam Çanbraxinam, et, honorifice, cum multitudine equitum, duxit eam
usque ad sanctum Rofillum, ubi erant omnia preparata; et ibidem fuit desponsata a Tano suo
marito, filio condam domini Ugolini Fantulini, et postea ducta fuit ad Rontanam; et habuit
in dotem, in rebus mobilibus extimatis, circiter quingentas viginti libras ravennates.

Torna all'inizio