DE ORATORIO SANCTI GREGORII PAPAE. 
23. Gregorius papa IIII. Hic igne divini amoris succensus, corpus 
beati Gregorii papae, egregi doctoris, de loco in quo prius sepultus 
fuit, abstulit, et non longe ab eo in alium locum noviter constructum 
intra Beati Petri ecclesiam apostoli summo honore perduxit; 
eiusque sacrum altare vel potius oratorium suo nomini titulavit. 
In quo siquidem oratorio sanctorum martyrum corpora Sebastiani 
scilicet, Gorgonii et Tyburtii, filii Chromatii praefecti, ex cymiteriis 
quibus ante iacuerant, sicut in  Pontificali  legitur, honorifice 
perduxit, et unumquodque eorum separatis altaribus collocavit. 
DE ALTARE APOSTOLORUM SYMONIS ET IUDAE. 
24. In atrio vero ecclesiae ad crucem est venerabile altare sanctorum 
apostolorum Symonis et Iudae, ubi, ut a nostris maioribus 
accepimus, eorum corpora pretiosa requiescunt. 
UBI REQUIESCIT SERGIUS PAPA II. 
25. Sergius papa II, qui renovavit a fundamentis ecclesiam Sanctorum 
Silvestri et Martini papae, de qua fuit presbiter cardinalis 
ordinatus. Sepultus in ecclesia Beati Petri cum Xisto I papa et 
martyre et Fabiano pontifice, ut dicit eius epitafium: 
Sergius en iunior praesul et plebis amator 
Hoc tegitur tumulo, qui bene pavit oves.
  |  
  |