Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 582


autem fuerat cum Pompeio, sed eo mortuo Cesari adhesit et Egyptios ad obsequendum Cesari
sua prudentia inclinavit; eius ergo gratia Cesar pontificatum confirmavit Yrcano, fecit Yrcanum regem
et Antipatrem iudicem procuratorem. Post modum in Tesalia, Affrica, Yspania cum Pompegii
fauctoribus de omnibus triumphavit; Romam rediens singulare imperium optinuit.

II. De Iulio Cesare et de eius gestis et de morte eius.


Iulius Cesar regnavit apud Romanos ann. IIII, men. VII; fuerat autem Rome imperatum
sub VII regibus ann. CCXLIII, postea vero sub consulibus rex acta est ann. CCCCLXIIII; cepitque
Iulius imperare anno primo Cleopatre et anno post pontificatus Yrcani; cum igitur honores ex sua
voluntate prestaret et senatus ad se venienti non adsurgeret, coniuratum est contra eum, et XXIlI
vulneribus dolo Bruti et Cassii confossus est, vir, quo nullus umquam bellis enituit. Nam
quinquagies
dimicavit; quo nullus celerius scripsit, nemo velocius legit, quaternas epistolas simul dictavit; tante
fuit bonitatis, quos armis subegerat, clementia magis vinceret; ab hoc Cesare principes Romanorum
cesares appellati sunt. Iulius Cesar Ydibus Marcii occisus est in curia a senatoribus occisus est;
obiit autem anno etatis sue LVI; cuius corpus conbustum est et tumulatum in columpna que Iulia
nuncupatur. Ante mortem eius fulmen cecidit in foro, quod de nomine eius statue superposito C
litteram capitalem abrupit; et fenestre thalami eius tanto strepitu sunt aperte, quod domum rupturam
crederet; eadem die date fuerunt ei, cum iret in Capitolium, littere mortis indices, que in manu
occisi nondum solute fuerunt invente; post mortem eius tres apparuerunt in oriente, convenientes in
unum corpus solare, significantes, quod trium potestates redirent in monarchiam, vel significantes,
quod noticia trini et unius Dei toti orbi inminebat futura. Rome basilica Iulia dedicatur. Antonius
mensem Quintilem Iulium nominavit, quia in eo mense Iulius natus est. His temporibus boves in
suburbano Rome ad aratorem locuti sunt frustra se urgueri, dicentes magis defuturos homines
quam frumenta. Nota Pompeium in Egypto a Ptholomeo rege Egypti occisum esse, cum
Pompeius ad eum confugeret; unde Cesar eum persecutus occidit Ptholomeum, pro eo
quod ausus fuerit principem Romanorum occidere. His temporibus Servius Sulpicius
iurisperitus et Publius Servilius Ysaricus claruerunt; Cassius in Iudea templum expoliat.

III. De Octaviano imperatore et de gestis et actibus, que fuerunt
suo tempore.


Octavianus Cesar Augustus regnavit apud Romanos ann. LVI et men. V, ann. XII cum
Antonio, XLIIII solus. Anno ab Urbe condicta DCCX¡, quidam dicunt DCC minus VIII. Nam
Antonius concussores persequebatur, fovebat. Ergo contra Antonium missi sunt duo consules et
cum eis tercius, scilicet Octavianus adolescens XVI an. Natus patre Octaviano senatore, maternum
genus tradens per Iuliam familiam, nepos Iulii Cesaris. Cui Cesar suum dedit nomen et hereditatem
testamento reliquit; igitur hii profecti contra Antonium iuxta Mutinam vicerunt eum, et ecce rursus
civilia bella. Sed post duo consules mortui sunt, et illi exercitus Cesari paruerunt; qui cum Antonio
pacem fecit et cum exercitu et Antonio Romam rediit. Item Antipater mortuus est bibendo venenum;
quatuor habebat filios, scilicet Fasellum procuratorem Iudeorum, Herodem procuratorem

Torna all'inizio