Gentilis de Cingulo: Quaestiones supra Prisciano Minori

Quaestio 01


Utrum grammatica sit scientia
Quaeritur utrum grammatica sit scientia.
Et arguitur quod non,
quia omnis scientia est eadem apud omnes; grammatica
non est eadem apud omnes; ergo etc. Maior patet, eo quod scientia
est de impossibilibus aliter se habere. Minor probatur. Nam
Graeci [non] habent articulos, nos autem non; ergo non est
eadem apud omnes.
2. Iterum, si grammatica esset scientia, aut practica aut speculativa;
sed grammatica non est practica nec speculativa; ergo
non est scientia. Maior, textu Philosophi Metaphysicae qui dividit
scientiam in practicam et speculativam. Minor probatur.
Non est practica, quia practica scientia est illa, quae est de agibilibus
a nobis; sed grammatica non est huiusmodi; ergo etc., non
est scientia practica. Nec speculativa, quia scientia speculativa dividitur
in naturalem, mathematicam et divinam sive metaphysicam,
ut apparet per Philosophum VI Metaphysicae e; grammatica
autem nulla harum est; ergo grammatica non est speculativa.
3. Iterum, si grammatica esset scientia, tunc grammatica esset
ante grammaticam; consequens est falsum, quod est impossibile;
ergo et antecedens. Falsitas consequentis manifesta est, quia idem
ante se ipsum esse non potest, quia tunc implicarentur contradictoria,
quod esset et non esset. Consequentia declaratur. Nam
si grammatica esset scientia, hoc non esset nisi quod probaret de
suo subiecto proprietates et passiones; hoc autem non posset
esse nisi construendo dictionem cum dictione, constituendo propositiones
et syllogismum; constructio autem dictionis cum dictione
quoad modos significandi esset per grammaticam, et sic grammatica
esset ante grammaticam.
In contrarium est Priscianus et Donatus qui eam tradunt
nobis scientiam.
Ad hoc, quod grammatica est scientia. Et hoc probatur, quia
ad hoc, ut aliquid sit scientia, requiritur quod sit habitus intellectus,
eo quod scientia <est> habitus intellectus. Etiam requiritur
quod habeatur per demostrationem, eo quod scientia est habitus
acquisitus per demostrationem. Etiam requiritur quod habeatur
per causas necessarias et certas, ut apparet per Philosophum I
Posteriorum. Dicit namque quod scientiae est causas rei cognoscere,
propter quas res est, et quoniam illius causa est, et non est
contingere aliter hoc se habere. Hoc idem vult prooemio Physicorum.
Et ex hoc sic arguitur: illud quod est habitus acquisitus
per demostrationem, per causas necessarias et determinatas, est
scientia; grammatica est habitus; ergo etc. Maior patet ex tunc
dictis. Minor declaratur. Nam grammatica est habitus intellectus,
quia per grammaticam nos construimus tamen orationem constructo
communi; hoc autem non posset esse nisi per intellectum,
quia solus intellectus est apprehendens universalia. Et est acquisitus
per demostrationem. Quod probatur. Nam de scibili ipsius
grammaticae probantur proprietates per causas necessarias, ut
puta de oratione constructa sub ratione sub qua constructa est,
quod est subiectum in grammatica, ut supponatur ad praesens,
probatur congruitas et etiam perfectio per principia necessaria, ut
per modos significandi qui sunt principia constructionis. Ideo ipsa
grammatica est habitus intellectus acquisitus per demonstrationem
et per causas necessarias. Tamen sciendum quod quamquam ipsa
grammatica sit scientia, non tamen ita proprie est scientia sicut
scientia quae est de rebus per se, cuiusmodi est scientia <naturalis>
vel mathematica et divina quae sunt de rebus factis a Deo
vel a natura. Et ratio huius est quia ipsa grammatica est de modis
rerum, modi autem rerum non ita vere sunt entia sicut res ipsae;
et hoc patet, quia ipsa grammatica est de entibus factis a nobis,
quia de oratione constructa sub ratione qua constructa est a modis
significandi. Haec autem dicitur facta a nobis. Talia autem non
sunt res per se primo magis, sunt quidem modi intelligendi rei.
Et ideo grammatica non ita proprie | erit scientia sicut est scientia
quae est de rebus per se ut de rebus factis a Deo vel natura, quia
scientia esse quod habet a suo obiecto participat.
Iterum, non solum est scientia, sed scientia una. Quod probatur,
quia scientiae distinguuntur quemadmodum <et> res de
quibus sunt, ut dicitur De anima. Et hoc apparet, quia sicut se
habet potentia ad obiectum, sic se habet scientia ad subiectum;
sed potentia sic se habet ad obiectum, quod per obiecta distinguitur;
ergo sic se habebit scientia ad subiectum, <quod per
subiecta> distinguetur. Maior apparet, eo quod scientia est potentia
quaedam, et ideo multotiens Philosophus appellat scientias
potentias, etiam quia scientia est habitus intellectus et ideo
est potentia quaedam. Nihilominus quaelibet scientia est actus
intellectus et non solum habitus, scilicet quasi est in actu consilii.
Ex hoc tunc arguitur: illa scientia est una quae habet unum subiectum;
grammatica est huiusmodi; ergo grammatica est scientia
una. Maior apparet ex dictis, eo quod scientiae distinguntur quemadmodum
et res de quibus sunt. Minor probatur. Nam subiectum
in grammatica est oratio constructa sub ratione qua constructa est.
Ipsa autem unum est, et primum subiectum grammaticae erit
unum.
Sciendum tamen quod ad subiectum scientiae vel ad veritatem
subiecti scientiae non requiritur quod sit unum numero, quia
tunc esset particulare de particularibus; tunc non est scientia.
Nec semper requiritur quod sit unum specie, quia potest esse
unum genere, sicut corpus mobile in philosophia naturali. Nec
semper requiritur quod sit unum genere, sed sufficit quod sit
unum analogia, sicut ens est subiectum in philosophia prima quod
est unum per analogiam, et sic sufficit ad veritatem subiecti scientiae
quod sit unum analogia. Et hoc modo subiectum grammaticae
est unum, quia est unum genere vel saltem analogia, quia est oratio
constructa unde constructa est, quod est unum obiectum formaliter
ad quod attributionem habent omnes orationes, saltem secundum
analogiam.
Ulterius est sciendum quod ipsa grammatica habet partes
essentiales et partes accidentales. Partes essentiales sicut res construibiles
sub ratione qua construibiles, et quantum ad tales partes
est eadem apud omnes. Quantum autem ad partes accidentales
non est eadem apud omnes, cuiusmodi sunt voces et ex hoc
elicitur evidentissimum signum quod grammatica non considerat
voces per se, [nisi] sed per accidens.
Iterum etiam quodammodo est scientia specialis et quodammodo
communis. Est specialis inquantum de suo obiecto probat
proprietates et passiones per certa et determinata principia. Et hoc
apparet, quia illa scientia, quae considerat speciale ens ut obiectum,
est specialis; grammatica est huiusmodi; ergo grammatica
est scientia specialis. Maior apparet ex iam dictis quia scientiae
distinguuntur ut subiecta de quibus sunt. Et minor etiam, quia
est de oratione constructa quod est quoddam speciale ens. Etiam
ipsa grammatica est communis secundum quod applicatur aliis
scientiis, ut per eam recte loquamur in aliis scientiis et construamus
dictionem cum dictione; saltem hoc modo est communis per
applicationem, quia talia entia considerat, quae omnibus scientiis
applicantur. Et hoc est quod sic arguitur: illa scientia est communis
per applicationem, quae est de entibus applicabilibus omni
scientiae; grammatica est huiusmodi; ergo etc. Maior de se patet.
Minor etiam. Nam ipsa grammatica habet construere dictionem
cum dictione. Haec autem necessaria <est> omni scientiae, ut de
planum est; ideo grammatica talia entia considerat, quae omnibus
scientiis applicantur.
Tunc respondendum ad rationes in oppositum:
1. Ad primam, deducebatur: "Omnis scientia est eadem apud
omnes", concedatur; sed "grammatica non est eadem apud omnes",
falsum est quantum ad sua essentialia. Et cum probatur quod
Graeci habent articulos, et nos non, dico quod verum | est, sed
isti articuli non sunt propter aliud apud Graecos nisi propter
distinctionem vocum, eo quod habent voces multum indistinctas.
Nos autem habemus voces distinctas et ideo illi articuli se tenent
[sex] a parte vocum. Grammaticus autem de vocibus non considerat
nisi per accidens et non est pars essentialis grammaticae, et
ideo non requirit quod sit eadem apud omnes.
2. Ad aliud: "Si grammatica esset scientia, aut practica aut
speculativa". Ad hoc potest dividere primo interimendo hoc. Rem
probas, quia Aristoteles in VI Metaphysicae dividit scientiam
in practicam et in speculativam scientiam. Potest dici quod hoc
est verum de aliis scientiis quae non sunt de secundis intentionibus,
cuiusmodi est grammatica, dialectica, rhetorica; tamen ipsa
quodammodo erit speculativa et quodammodo practica: speculativa
secundum quod ad artes speculativas ordinatur et secundum
quod artes speculativae utuntur ea; practica autem secundum quod
artes practicae nominantur ea. Vel aliter posset dici quod grammatica
est practica et speculativa, secundum quod dicitur practica
[est] cuius finis est opus, speculativa cuius finis est veritas. Et
hoc apparet sic. Nam grammatica dupliciter accipi potest secundum
quod distinctum est prius: uno modo secundum quod investigat
proprietates et passiones de suo subiecto; alio modo secundum
quod aliae scientiae ea utuntur. Primo modo accipiendo
grammaticam, dico quod est speculativa, quia illa scientia est
speculativa, ut dictum est, cuius finis est veritas; grammatica hoc
modo accepta est huiusmodi; ergo etc. Maior patet ex dictis. Minor
declaratur. Nam grammatica, speculando proprietates et passiones
de suo scibili, veritatem intendit inquirere, quia cognitionem de
suo subiecto. Si autem consideratur secundum quod aliae artes
utuntur ea, sic est practica, quia sic eius finis est opus, quia est
ibi [quod] finis et operatio quaedam. Et eodem modo est de grammatica,
rhetorica et dialectica. Tamen ipsa rhetorica magis est
practica, quia ipsa proprie applicatur ad scientias morales quae
practicae sunt. Ipsa autem dialectica proprius ad speculativam,
quamquam possit etiam applicari ad morales. Grammatica autem
ad omnes applicatur. Sed tunc comprobatur quod non est speculativa
nec practica. Non practica, quia non est de agibilibus a
nobis. Dico quod verum est de agibilibus a nobis quod transeat in
exteriorem materiam, cuiusmodi sunt scientiae morales quae sunt
de agibili transeunte in exteriorem <materiam>, ut sunt iustitia
et aliae virtutes de quibus est moralis scientia. Nam iustitia <est>
in dando et in recipiendo, ita quod tantum datur quantum accipitur
et e converso, ut nec commutantes ad invicem sint decepti, ut
quantum dat de frumento tantum recipiat de corio et sic de aliis.
Et ideo grammatica non est talis practica, qualis moralis est. Et
cum probatur quod non erit speculativa, quia speculativa dividitur
in naturalem, mathematicam et divinam, dico quod ipsa grammatica
non est speculativa ut aliqua istarum quia non ita proprie,
tamen quodammodo, extendendo nomen speculativae scientiae
secundum quod possumus appellare speculativam scientiam illam
quae veritatem inquirit. Tamen simpliciter magis debet dici practica
quam speculativa, eo quod grammatica ipsa per se non est utilis
nec etiam logica nec rhetorica nisi ut ad alias scientias ordinantur,
sed ut ad alias scientias ordinantur, sunt practicae, ut visum est. Et
ideo simpliciter loquendo debet dici practica.
3. Ad aliam: "Si grammatica esset scientia, tunc grammatica
esset ante grammaticam", quod grammatica duplex est, quia
quaedam est grammatica habita per artem et quaedam | est habita
per naturam, scilicet per viam sensus. Tunc cum dicitur: "Si
grammatica esset scientia, tunc grammatica esset ante grammaticam",
dico quod verum est quod grammatica esset ante grammaticam,
quia grammatica quae habetur per viam sensus est ante
grammaticam quam habemus per artem, sicut etiam convenit de
filio ipso, quia filius per naturam habitus est ante filium per artem.
Verbi gratia: nam videmus quod albedo est in isto et in illo homine
et etiam in hac muliere; et ideo intelligentes album ut imponamus
subiecto secundum quod intelligimus album ut in huiusmodi
subiecto masculini generis, et imponimus album sub genere
masculino, ut intelligimus ut in huiusmodi subiecto foeminini
generis, et imponimus et significamus sub foeminino genere et
sic de aliis. Et non est hoc ad placitum, immo est bene ex parte
rerum eo quod modi ipsi significandi accipiuntur ex proprietatibus
existentibus in re, et ideo fatui sunt qui credunt quod
hoc fit ad placitum, etc.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125




130




135




140




145




150




155




160




165




170




175




180




185




190




195




200

Torna all'inizio