Episcopo Aquinati Nicolaus de Rocca.
Verborum faleris abdicatis, desidie me fateor nota respersum, quod vestram
hucusque distuli personaliter visitare personam. Recepta tamen, quam
in me grata radicavit antiquitas, de vestra benignitate fiducia, credo quod
constantem et placidum animum vestrum brevis temporis intervalla non
minuant nec localia quevis prepedimenta permutent. Ecce igitur ex parte
fratris mei de civitate Neapolis, ubi ipsa diebus istis elementa commota
sunt, vos affectuose saluto. Duo nepotes mei, devoti vestri ad pedes vestre
|
|