Salimbene de Adam: Cronica

Pag 102


originem de Vincentia erat, et de fratre Iacobino de Regio, qui
de Parma oriundus erat. Nam beatus Dominicus necdum canonizatus
erat, sed sub terra latebat, sicut in prosa cantatur:
Iacet granum occultatum,
sydus latet obumbratum,
sed plasmator omnium
ossa Ioseph pululare,
sydus iubet radiare,
in salutem gentium.
Et invenitur quod sanctus Dominicus XII annis latuit sub terra,
nec erat sue sanctitatis aliqua mentio, sed procuratione istius
fratris Iohannis supradicti, qui in Bononia tempore illius devotionis
habebat gratiam predicandi, eius canonizatio facta fuit.
Huic canonizationi adiutorium dedit episcopus Mutinensis, qui
postea cardinalis Guilielmus est dictus, et fuit de Pede Montis;
quem predicantem et officium facientem in Parasceue vidi in
ecclesia fratrum Minorum apud Lugdunum, quando papa Innocentius
et curia erat ibi. Iste ergo, quia amicus Predicatorum erat,
sollicitavit eos dicens: «Ex quo fratres Minores habent unum sanctum,
faciatis et vos ut alium habeatis, etiam si deberetis ipsum
de paleis fabricare». Porro frater Iohannes iste parve litterature
erat et intromittebat se de miraculis faciendis. Magnam predicationem
inter Castrum Leonem et Castrum Francum tempore
illo fecit.
De fratre lacobino de Parma, qui de Regio dictus est, et de operibus eius.
Frater vero Iacobinus de Regio, qui de Parma oriundus
fuerat, litteratus homo fuit et rector in theologia, facundus, copiosus
et gratiosus in predicationibus; homo alacer, benignus,
caritativus, familiaris, curialis, liberalis et largus; et aliquando
fuimus socii itineris simul die noctuque a Parma usque ad Mutinam
tempore magne guerre, et nichilominus ego habebam socium
meum, et ipse suum. Hic, tempore illius devotionis de qua supra

Torna all'inizio