Salimbene de Adam: Cronica

Pag 350


etatis sue anno rex fuit factus et MCXCI in imperatorem coronatus.
Fridericus vero filius Henrici MCCXX imperator coronatus fuit.
Quartus terminus Merlini de Friderico est: 'Et postquam decimo
et octavo ab anno crismatis erit, monarchiam in oculis invidorum
tenebit'. Hoc impletum est in papa Gregorio nono, cum quo habuit
discordiam usque adeo, ut eum excommunicaret; et contra
voluntatem eius et cardinalium et principum regni postea imperium
tenuit». Audiens hec frater Petrus cepit discurrere per ambages
dicens: «Multi cibi in novalibus patrum, et est cibus cibo
melior
».
Ostenditur hic quod auctoritates Biblie corrumpende non sunt. Item quod
non est abstinendum a cibis quos Deus creavit.

Cui frater Hugo dixit: «Noli corrumpere Scripturam, sed dic
auctoritates sicut sunt in textu. Tu enim dimisisti finem auctoritatis
inchoate et principium subsequentis. Dic ergo primam,
sicut eam dixit Sapiens in Prover. XIII: Multi cibi in novalibus
patrum et aliis congregantur absque iuditio
. Quia revera multi
sunt qui non discernunt. Nam vir insipiens non cognoscet, et
stultus non intelliget hec
. Unde Dan. XII: Neque intelligent omnes
impii, porro docti intelligent
. Item Osee ultimo: Quis sapiens et
intelliget ista, intelligens et sciet hec? Quia recte vie Domini, et
iusti ambulabunt in eis, prevaricatores vero corruent in eis
. Item de
his qui non discernunt dicit Apostolus, II ad Cor. IIII: Quodsi
etiam opertum est Evangelium nostrum, in his qui pereunt est
opertum, in quibus deus huius seculi excecavit mentes infidelium,
ut non fulgeat illuminatio Evangelii glorie Christi, qui est ymago
Dei
. Item Ys. XXIX: Peribit sapientia a sapientibus eius, et
intellectus prudentium eius abscondetur
. De bonis vero dicit Baruch
IIII: Beati sumus, Israel, quoniam que Deo placent nobis
manifesta sunt
.
Secundam auctoritatem, que est Eccli. XXXVI, sic dicere
debes: Omnem escam manducabit venter, scilicet corporalem, que
tamen est esualis et humana et naturalis et non prohibita. Nam,

Torna all'inizio