De hiis que poete ponunt in introytu c.94v.a
Inferni: plene.
Rubrica LVII
In introytu Inferni hoc Maro posuit in li. VI:
" Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
Fletus et ultrices posuere cubilia Cure,
Pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus
Et Metus et male suasa Fames ac turpis Egestas,
Terribiles visu forme, Letumque Labosque:
Et consanguineus Leti Sopor et mala mentis
Gaudia mortiferumque adverso in limine Bellum" .
Ubi, si diligenter speculeris, solum ea posuit egregius
poetarum que aut morti vicina sunt, aut eius sunt causa,
aut que sequuntur mortem. Nam cure male consciencie
vicine sunt morti; morbi, senectus et similia
sunt mortis causa; luctus vero mortem sequitur, cum
naturale sit de amicorum morte dolere. " Mala mentis
gaudia" : de quo dixit Seneca in LIX Epistula ad Lucil. :
" Diserte quidem dixit Virgilius, sed parum proprie; nullum
enim malum gaudium est. Voluptatibus tamen hoc
|
1
5
10
15
20
|