Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 170

libro V


vel honore, quia 'Dei gratia' quandam excellentiorem innuit dignitatem.
(6) Post titulus est ponendus, id est nomen ecclesie in qua noscitur titulatus. Ordo exigit ut dicatur si est patriarcha vel episcopus vel alia preditus dignitate. (7) Devotio cleri postulat quod post 'Dei gratia' dicat 'licet inmeritus' vel 'indignus' sed hec devotio ab imperatore vel rege non ponitur.
(8) Potest enim hic idem versiculus potentioribus laicis adaptari, posito in loco ecclesie laicalis nomine dignitatis et quod se 'inmeritos' non appellant nec proprie debent dicere 'Dei gratia' nisi qui untionem sui apicis receperunt.
22. (1) SECUNDUS VERSICULUS.
(2) Secundus versiculus similiter ex parte mittentis intelligitur. Servitium significat quod si minor scribit maiori potest se 'fidelem' vel 'servum' vel 'devotum' vel 'humilem famulum' nominare. (3) Debet quoque dicere que sit eius condictio, scilicet an clericus, an miles, an iudex, an sit medicus, an mercator. (4) Stirps etiam est tangenda quandoque, ut dicat ille qui mittit utrum habeat cum recipiente lineam parentele, ut 'eius filius' vel 'nepos devotissimus' vel 'humilis frater'; vel dicat cognationem suam, ut: 'Bonifacius de Lambertatiis'. (5) Amor hoc exigit,

Torna all'inizio