tamen, ut sessor bonus in equo retrogrado ac calcitroso
excutietur dilabeturque aliquando, ita, qui ad imperium
ascendet, diffluet vel invitus rerum licentia ac
luxu et, tot insidiis tum hominum, tum vitiorum circumventus,
declinabit a gubernaculo et, tanquam vehementi 5
actus tempestate, vi fluctuum iactabitur ad
scopulos, in quibus allidetur periclitabiturque omnis
bene vivendi ratio et disciplina. Nam quod Carolus ad
comparandam felicitatem contulit divitias, opes, rerum
licentiam, beneficiorum facultatem, imperia, dignitates 10
voluptatesque et alia plura que retulit, ista quidem potius
infelicitatis quam felicitatis irritamenta instrumentaque
esse videntur. Verum opibus ac divitiis non magis
utuntur principes quam privati, neque magis quam
quantum homini fiat satis. Victum habent pretiosiorem 15
et cultiores vestes, sed venena in his formidantur
et amicorum insidie. Suspitiose sunt epule atque potus
raroque sapiunt, tum mixte curis, tum continuo usu
neglecte. Nam voluptates, quo magis affluunt, eo ex
copia et satietate fiunt insuaviores: preterea non idem 20
qui reliquis gustus neque appetitus. Quod si quando
esuriens cibum capit, non sinunt varie cogitationes
percipere ciborum suavitatem. Venerea multis suspicionibus
implicantur: multi enim, hoc veluti laqueo capti,
perierunt. Licentia nihil felicitatis importat: nam scitis, 25
veteri proverbio, ea fieri solere homines deteriores.
33 Beneficiorum facultas est nobis optanda, sed
plurima pars hominum eam ad maleficia convertunt.
Non est dignum beneficii nomine quicquid principes
donant. Effusio aliquando et inconsulta largitio beneficium 30
appellatur. At in dando beneficio ratio personarum
|
|