Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 208


si potest contumelias inferre: divites, ut videantur
aliis praeferri. et ut appareat eos excellentiores illis,
moventur, ut aliis contumelias inferant. Tertio divites
sunt molles et intemperati. quod eis contingit ex deliciis
vivendi. Assueti enim sunt vivere adeo delicate, quod
non possunt aliquas molestias sufferre. Ideo statim compassionantur,
ruunt, et fiunt insecutores passionum, non
valentes passionibus resistere: quia assueti sunt vivere
delicate, et sine modestia. quare non sunt viriles, et temperati;
sed magis sunt muliebres, sive molles, et insecutores
passionum. Quarto divites sunt iactatores, et despectores
aliorum. Nam (ut innuit Philosoph. 2. rhetor.)
maximum incitamentum habent, ut sint tales. Nam quia
etiam sapientes contingit indigere bonis divitum, contingit
ut divites in suis cordibus eleventur, dispicientes
alios, et credentes se esse super eos, eo quod videant illos
indigere bonis eorum. Recitat enim Philosophus 2. Rhetoricorum,
quod cum quaesitum fuisset a muliere quadam,
Utrum esset melius, fieri divitem, quam sapientem. Respondit,
quod magis videat sapientes frequentare ianuas
divitum, quam divites ianuas sapientum. Divitiae ergo,
eo quod sint magis sensibile bonum, a vulgaribus, qui non
cognoscunt nisi bona sensibilia, reputatur bonum excellens,
et maximum; ita ut divitias bonis aliis praeferant.
Quinto divites reputant se dignos principari. Nam (ut
Philosophus ait) habere putant id quo quis efficitur dignus
principari: credunt enim, quod dignitas principatus
sint divitiae. Videtur enim eis, divitias esse tantum bonum,
quod quicunque hoc bono affluit, dignus sit principari.
Omnes ergo hi mali mores divitibus competunt,
eo quod decipiantur circa divitias, credentes eas esse maius
bonum quam sint. Decet ergo reges, et principes hos
malos mores fugere. Nam si divitiis affluunt, non debent
propter hoc extolli. Nec propter hoc credere debent,
se esse dignos principari. Nam dignitas principatus principaliter

Torna all'inizio